1345.
Vers. 16. Et vixit Eberus quatuor et triginta annis, et genuit Pelegum. 'Vixit Eberus (x)quatuor et triginta annis' significat initium quarti status hujus Ecclesiae; 'Eberus' hic, ut prius, cultum
hujus Ecclesiae in genere: 'et genuit Pelegum' significat derivationem inde; 'Peleg' fuit gens ab illo ut a suo patre ita nominata per quam significatur cultus externus. Quod 'Peleg' hic significet
cultum externum, sequitur ex serie derivationum cultus, ita a derivatione ejus; in cap. praec. vers. 25 aliud ex significatione nominis, quod 'in diebus ejus divisa sit terra,' et quia ibi una cum fratre
suo Joktan repraesentabat Ecclesiam illam.