1358.
Quod Abram, Nahor et Haran fuerint personae, a quibus etiam gentes nominatae, quae fuerunt idololatrae, constat ex historicis Verbi; de Nahore ostensum est; ipsa enim urbs vocata erat 'urbs Nahoris,'
Gen. xxiv 10; urbes illo tempore non fuerunt aliae quam familiae quae simul habitabant, et familiae plures non aliae quam gens: quod ex Abrahamo plures gentes natae sint, constat non solum ex posteritate
Ismaelis, seu Ismaelitis, sed etiam a posteritate plurium ejus filiorum ex Keturah uxore, qui nominantur Gen. xxv 1-4.