1382.
Homines non possunt aliter ac confundere Infinitum Divinum cum infinito spatii, et quia non capiunt infinitum spatii aliter ac quod nihil sit ut quoque est, ideo nec credunt Infinitum Divinum: similiter
se habet cum Aeterno, quod homines non capere possunt nisi sicut aeternum temporis, sed sistitur usque per tempus apud eos qui in tempore sunt: ipsa idea Infiniti Divini insinuatur angelis per id
quod momento adsint sub conspectu Domini si vel forent a fine universi, nullo intercedente spatio aut tempore: et ipsa idea Aeterni Divini per id quod millia annorum non appareant iis ut tempus, vix
aliter ac sicut vixissent minutum; et utrumque per id quod in suo praesenti habeant simul praeterita et futura: inde illis nulla sollicitudo de futuris; nec usquam aliqua idea mortis sed solum idea vitae:
ita in omni illorum praesenti est Domini Aeternum et Infinitum.