1495.
'Quare dixisti, Soror mea illa?': quod significet quod non aliud tunc nosset quam quod intellectuale verum haberet, constat ex significatione 'sororis' quod sit verum intellectuale, tum ex eo quod ita
dixerit, ut constat ex vers. 13, quod factum ob finem ne caeleste violaretur, sed [ut] salvaretur: ex his patet quod Dominus puer cum scientifica hauserit, omnium primo non aliter nosset quam quod scientifica
solum forent ob intellectualem hominem seu ut ex illis vera cognosceret, sed quod fuissent ut perveniret ad caelestia, postea detectum est; et hoc factum ne caelestia violarentur, sed ut salvarentur;
progressio est, dum instruitur homo, a scientificis ad vera rationalia, porro ad vera intellectualia, et demum ad vera caelestia, quae significantur hic per 'uxorem'; si procedatur a scientificis
et veris rationalibus ad vera caelestia absque mediis veris intellectualibus, violatur caeleste, quia non datur nexus verorum rationalium quae ex scientificis, cum veris caelestibus, nisi per vera
intellectualia, quae sunt media; quid vera caelestia et quid vera intellectualia, videbitur in mox sequentibus. [2] Ut sciatur quomodo haec se habent, aliquid de ordine dicendum; ordo est quod caeleste
influet in spirituale et id sibi adaptabit; spirituale sic influet in rationale et id sibi adaptabit; rationale sic in scientificum et id sibi adaptabit; cum vero homo in prima pueritia instruitur,
tunc quidem similis ordo est, sed apparet aliter, nempe quod a scientificis progrediatur ad rationalia, ab his ad spiritualia, et sic tandem ad caelestia; quod ita appareat, est causa quia ita aperienda
est via caelestibus quae sunt intima; omnis instructio est solum aperitio viae, et sicut aperitur via, seu quod idem est, sicut aperiuntur vasa, ita influunt, ut dictum, ordine, a caelestibus
spiritualibus rationalia, in haec caelestia spiritualia, et in haec caelestia; haec continuo {1} occurrunt, et quoque praeparant sibi, ac formant vasa quae aperiuntur; quod etiam constare potest ex eo
quod scientificum et rationale in se mortuum sit, et quod vivere videatur, hoc habeat ab interiore vita quae influit; hoc manifestum cuique potest esse a cogitatione et facultate judicandi; in his omnia
arcana artis et scientiae analyticae latent, quae tot sunt ut nusquam quoad unam myriadis partem queant explorari, nec solum apud hominem adultum sed etiam apud pueros; omnis eorum cogitatio et omnis
inde loquela est illis plenissima, tametsi homo, etiam doctissimus, id nescit; quod nusquam esse potuisset nisi caelestia et spiritualia, quae intus, occurrerent, influerent, et omnia illa producerent. @1
Possibly a printer's error for continue.$