1504.
(x) Continuatio de Perceptionibus; et de Sphaeris in altera vita QUOD in altera vita cognoscatur ad primum adventum qualis alter est, tametsi nihil loquatur, dictum est; ex quibus sciri potest quod interiora
hominis in quadam ignota activitate sint, et quod exinde percipiatur spiritus qualis est; quod ita sit, constare potuit ex eo quod activitatis hujus sphaera, non solum in longinquum se extendat
sed etiam quod quandoque cum Dominus permittit, vario modo sensibilis sistatur.