1603.
'Postquam separatus Lot ab illo': quod significet cum cupiditates Externi Hominis remotae essent ut non impedirent, constat a repraesentatione 'Loti' quod sit Externus Homo, aque illis quare praecedunt,
quod 'separatus,' hoc est, illa quae impedirent; quae cum remota fuerunt, Internus Homo seu Jehovah unum agebat cum Externo seu cum Humana Domini Essentia; sunt modo externa non concordantia, de
quibus dictum, quae impediunt quin internus homo, dum agit in externum, faciat ut unum sit; externus homo nihil aliud est quam instrumentale quoddam, aut organicum, in se nullam vitam habens; ex interno
homine accipit vitam, et tunc apparet sicut externus homo vitam haberet ex se: [2] apud Dominum autem postquam expulit malam hereditarium, et sic purificavit Humanae Essentiae organica, etiam haec
vitam acceperunt, ita ut Dominus, sicut quoad Internum Hominem fuit Vita, etiam quoad Externum Hominem factus Vita; hoc est quod significat glorificatio, apud Johannem, Dicit Jesus, Nunc glorificatus
est Filius Hominis, et Deus glorificatus in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, xiii 31, 32:
apud eundem, Pater, venit
hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te:... nunc ergo glorifica Me Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te, xvii 1, 5:
apud eundem, Jesus
dixit, Pater glorifica Tuum Nomen; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28.