1690.
Quod 'residui in montem fugerunt' significet quod non omnes, constat absque explicatione, ex eo quod residui facti, qui aufugerunt. In sensu interno agitur de tentationibus quos sustinuit Dominus in
pueritia, de qua nihil memoratur in Verbo Novi Testamenti, solum de tentatione in deserto seu mox postquam venit ex deserto, et denique de ultima tentatione in Gethsemane, et porro: quod Domini vita
a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo fuerit continua tentatio et continua victoria, constat a pluribus in Verbo Veteris Testamenti, et quod non cessaverit cum tentatione in deserto,
constat ab his apud Lucam, Postquam absolvit omnem tentationem diabolus, destitit ab Ipso ad tempus 13;
tum ex eo quod usque ad mortem crucis tentatus sit, sic ad ultimam horam vitae in mundo; inde
patet quod tota Domini vita in mundo a prima pueritia fuerit continua tentatio et continua victoria; ultima fuit cum, super cruce oravit pro inimicis, ita pro omnibus in universo terrarum orbe. In Verbo
vitae Domini apud Evangelistas, non memoratur, praeter ultimam, quam tentatio Ipsius in deserto; plura discipulis non detecta sunt; quae detecta, secundum sensum litterae tam levia apparent ut vix
aliquid, [2] nam ita dicere et ita respondere non est aliqua tentatio, cum tamen gravior fiat quam usquam aliqua mens humana capere et credere possit; nemo scire potest quid tentatio, nisi qui in illa
fuit; tentatio quae memoratur apud Matth. iv 1-11; Marc. i 12, 13; Luc. iv 1-13, continet in summa tentationes, nempe quod ex amore erga universum genus humanum pugnaverit contra amores sui et mundi,
quibus repleta fuerunt inferna: [3] omnis tentatio fit contra amorem in quo est homo; in quali gradu est amor in tali fit tentatio; si non contra amorem, nulla est tentatio; amorem alicujus destruere,
est ipsam vitam, nam amor est vita; Domini vita fiat amor erga universum genus humanum, et quidem tantus et talis ut non nisi quam purus amor; contra hanc Ipsius vitam admissae sunt tentationes continuae,
ut dictum, a prima pueritia ad ultimam horam in mundo. Amor qui fuit ipsissima Domini vita, significatur per quod Esuriverit, et quod diabolus dixerit; Si Filius es Dei, dic lapidi huic, ut
fiat panis; et quod responderit Jesus, Scriptum est, quod non per panem solum victurus sit homo, sed per omne verbum Dei, Luc. iv 2-4; Matth. iv 2-4. [4] Quod pugnaverit contra amorem mundi, seu omnia
quae sunt amor mundi, significatur per quod Deduxerit Ipsum diabolus in montem altum, et monstraverit Ipsi omnia regna orbis terrarum in momento temporis, et quod dixerit, Tibi dabo potestatem hanc
omnem, et gloriam eorum, quia mihi data est, et cui voluero, do eam; Tu ergo si adoraveris coram me, erunt Tibi omnia; sed respondens ipsi Jesus dixit Abi post Me satana, scriptum namque est, Adorabis
Dominum Deum tuum, et Illi Soli servies, Luc. iv 5-8; Matth. iv 8-10. [5] Quod contra amorem sui, et omnia quae sunt amoris sui, significatur per haec, Assumpsit Ipsum diabolus in sanctam urbem,
et statuit Ipsum super pinnulam templi, et dixit Ipsi, Si Filius es Dei mitte Te Ipsum deorsum; scriptum enim est, Angelis suis praecipiet de te, et super manibus portabunt te, ne forte offendas ad
lapidem pedem tuum; dixit ei Jesus, Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum, Matth. iv 5-7; Luc. iv 9-12. Continua victoria significatur per haec quod post tentationem, Angeli accesserint
et ministraverint Ipsi, Matth. iv 11; Marc. i 13. [6] In summa, Dominus a prima pueritia usque ad ultimam horam vitae in mundo, ab omnibus infernis oppugnatus est, quae continue ab Ipso expugnata,
subjugata et victa, et hoc unice ex amore erga universum genus humanum, qui amor quia non fuit humanus sed Divinus, quantus amor tanta tentatio, constare potest qualis pugnarum gravitas fuit, et a
parte infernorum quanta ferocia: quod haec ita se habuerint, pro certo scio.