Arcana Coelestia (Elliott) n. 1740

Previous Number Next Number See English 

1740. 'Dixit rex Sodomae': quod significet malum et falsum quod victum, constat a significatione 'Sodomae' quod sit malum et falsum, ut supra in hoc capite est ostensum; supra versu 17 dicitur (x)'exivit rex Sodomae obviam Abramo,' quo significatum quod malum et falsum se submiserit, hic nunc continuatur quod supplex sit. [2] Quod malum et falsum sit victum, seu quod mala et falsa vincantur per pugnas tentationum, et sic bona et vera induantur, inde est quia sic mala et falsa dissipantur, quibus dissipatis bona et vera succedunt, quae dein magis et magis confirmantur et sic corroborantur; sunt enim mali spiritus qui excitant mala et falsa; quae nisi excitentur, vix novit homo quod mala et falsa sint, sed tunc patent; quoque diutius pugnae tentationum perstant, eo magis patent, usque tandem ut mala et falsa horreantur: [3] et prout mala et falsa dissipantur, ita succedunt bona et vera; et quo plus horroris pro malis et falsis contrahitur, eo plus amoris insinuatur a Domino pro bonis et veris; quoque plus horroris fit pro malis et falsis, eo minus accedere audent mali spiritus, quia aversationem et horrorem pro malis et falsis in quibus eorum vita consistit, non sufferre possunt, quandoque ad primam approximationem corripiuntur terrore; et quo plus amoris pro bonis et veris, eo magis angeli amant apud hominem esse, et cum angelis caelum, nam in suamet vita sunt cum in bonis amoris et veris fidei.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church