Arcana Coelestia (Elliott) n. 1767

Previous Number Next Number See English 

1767. {1} GENESEOS CAPUT DECIMUM QUINTUM De Scriptura Sacra seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis
Verbum Domini cum legitur ab homine qui amat Verbum et in charitate vivit, etiam ab homine qui ex simplici corde credit quod scriptum nec principia formavit contra verum fidei quod in sensu interno, sistitur illud a Domino coram angelis in tali pulchritudine, et in tali amoenitate etiam cum repraesentativis, et hoc inexpressibili varietate secundum omnem statum illorum in quo tunc sunt, ut percipiantur singula quasi vitam habere quae vita est quae in Verbo, et ex qua natum est Verbum cum demissum caelo; ob hanc causam Verbum Domini tale est quod tametsi rude apparet in littera, usque intus recondat spiritualia et caelestia, quae patent coram spiritibus bonis et coram angelis, cum ab homine legitur. @1 So 1, nos. 1765 and 1766 are missing.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church