1776.
Paradoxon potest videri sed usque est verissimum, quod angeli melius et plenius intelligant sensum internum Verbi, cum infantes pueri et puellae legunt illud, quam cum adulti qui non in fide charitatis;
causa mihi dicta, quia infantes pueri et puellae sunt in statu amoris mutui et innocentiae, ita vasa illorum tenerrima paene caelestia, et modo facultates recipiendi, quae ita a Domino disponi queunt;
tametsi hoc ad illorum perceptionem non perveniat, nisi per jucundum quoddam illorum geniis conforme. Ab angelis dictum quod Verbum Domini sit littera mortua, sed quod in legente vivificetur a
Domino secundum cujusvis facultatem; et quod vivum fiat secundum ejus charitatis vitam et innocentiae statum, et hoc cum innumerabili varietate.