1820.
'Ex quo cognoscam quod hereditabo illam': quod significet tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri, constare potest ex dubitatione quae in ipsis verbis est; qui in tentatione est, is
in dubio est de fine; finis est amor, contra quem pugnant mali spiritus et mali genii, et ponunt sic finem in dubio, et eo magis in dubio, quo magis amat; nisi finis qui amatur, poneretur in dubio,
immo in desperatione, nulla foret tentatio; certitudo de eventu praecedit victoriam, et est victoriae. [2] Quia pauci sciunt quomodo se tentationes habent, licet breviter hic exponere; mali spiritus
nusquam pugnant contra alia quam quae homo amat, et eo acrius pugnant, quo ardentius amat; mali genii sunt qui pugnant contra illa quae sunt affectionis boni, et mali spiritus contra illa quae sunt affectionis
veri; ut primum animadvertunt vel minimum quod homo amat, aut appercipiunt quasi olfactu quod ei jucundum et carum est, ilico hoc aggrediuntur et conantur destruere, ita totum hominem, quia
vita ejus consistit in amoribus ejus; sic destruere hominem nihil usquam iis jucundius est; nec desistunt si vel foret in aeternum, nisi a Domino rejiciantur: qui maligni sunt et dolosi, insinuant se
in ipsos amores, illis adblandiendo, et sic introducunt hominem, et mox cum sic introduxerint, destruere amores, et sic necare hominem tentant, et hoc mille modis qui incomprehensibiles sunt: [3] nec
pugnant eo modo quod ratiocinentur contra bona et vera; tales pugnae sunt nihili, nam si millies vincerentur, usque insistunt, quippe ratiocinia contra bona et vera nusquam deesse possunt; sed pervertunt
bona et vera, et inflammant quodam igne cupiditatis et persuasionis ut non sciat homo aliter quam quod in simili cupiditate et persuasione sit, et accendunt illa simul jucundo, quod arripiunt ex hominis
jucundo aliunde, et sic dolosissime inficiunt et infestant, et hoc tam solerter ferendo ab uno in alterum ut nisi Dominus opem ferret, nusquam sciret homo aliter ac quod ita sit: [4] similiter
contra affectiones veri quae faciunt conscientiam; ut primum appercipiunt aliquid conscientiae qualecumque sit, ex falsis et infirmis apud hominem formant sibi affectionem, et per hanc veri lucem inumbrant
et sic pervertunt, vel anxietatem inducunt et cruciant; praeter quod cogitationem pertinaciter teneant in una re, et sic phantasiis illam implent, et simul tunc clandestine cupiditates phantasiis
involvunt; praeter innumerabiles alias artes quae nusquam describi possunt ad captum; pauca sunt, et communissima modo, quae ad conscientiam hominis pervenire possunt, quam prae aliis destruere maxime
delectantur. [5] Ex his paucis, immo paucissimis, constare potest quales sunt tentationes, in genere quod tales sint tentationes quales amores: inde quoque constare potest quales tentationes Domini
quod omnium atrocissimae; quantus enim est amor, tanta atrocitas est; Domini amor fuit salus universi generis humani ardentissimus, proinde omnis affectio boni et affectio veri, in supremo gradu; contra
haec pugnarunt malignissimis dolis et venenis omnia inferna, sed usque omnia evicit Dominus propria potentia; victoriae hoc secum habent, quod maligni genii et spiritus dein nihil ausint; vita enim
eorum consistit in eo ut possint destruere, sed cum percipiunt hominem talem esse ut resistere possit, in primo aggressu tunc aufugiunt, sicut solent dum ad primum limen caeli accedunt; horrore et
terrore ilico corripiuntur et se praecipitant retro.