Arcana Coelestia (Elliott) n. 1874

Previous Number Next Number See English 

1874. Locutus cum spiritibus bonis, quod multa, et plura quam aliquis credere potest, in Verbo dicta sint secundum apparentias, et secundum fallacias sensuum, ut quod Jehovah in ira, excandescentia et furore sit contra impios, quod gaudeat ad perdendum et delendum eos, immo quod occidat; at dicta sunt ob causam ne frangerentur persuasiones et cupiditates sed ut flecterentur; nam loqui aliter ac homo capit, quod est ex apparentiis, fallaciis, et persuasionibus, fuisset serere semen in aquas, et dicere tale quod ilico rejiceretur: sed usque illa inservire possunt pro vasis communibus in quibus spiritualia et caelestia, nam illis insinuari potest quod omnia a Domino; dein quod permittat Dominus, sed quod omne malum a spiritibus diabolicis; postea quod Dominus provideat et disponat ut mala vertantur in bona; demum quod nihil nisi bonum a Domino; ita perit sensus litterae sicut ascendit, et fit spiritualis, dein caelestis, demum Divinus.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church