Arcana Coelestia (Elliott) n. 1886

Previous Number Next Number See English 

1886. PARS SECUNDA GENESEOS CAPUT DECIMUM SEXTUM
In hoc capite de Hagare et Ismaele agitur; sed quid per Hagarem et Ismaelem repraesentatur et significatur in sensu interno, nemini adhuc notum est; nec notum esse potuit, quia huc usque putavit orbis, etiam eruditus, quod historica Verbi non sint nisi historica, et nihil penitius involvant; et tametsi dixerunt quod unaquaevis {1} iota divinitus inspirata sit, usque per id nihil aliud intellexerunt quam quod detecta sint et quod aliquod dogmaticum applicabile ad doctrinam fidei inde possit deduci, et usui esse docentibus et discentibus, et quod ideo quia divinitus inspirata, vim Divinam habeant in mentibus, et prae omni alio historico operentur bonum. Sed historica in se spectata parum faciunt ad emendationem hominis nec quicquam ad vitam aeternam, nam in altera vita historica oblivioni dantur. Quid enim ibi inde, si scirent de Hagare ancilla quod data Abramo a Sarai? si de Ismaele, immo si scirent de Abramo? Nihil praeter quae sunt Domini et quae a Domino, necessaria sunt animabus ut intrent in caelum et fruantur gaudio, hoc est, vita aeterna; propter haec est Verbum, et haec sunt quae in interioribus illius continentur. @1 unaquavis I.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church