1902.
`Et auscultavit Abram voci Sarai': quod significet non aliter fieri potuisse, constare potest a serie rerum in sensu interno et e necessitate quod rationale apud hominem non aliter nasci possit. Si
homo nullo hereditario malo imbutus esset, tunc nasceretur rationale immediate ex conjugio caelestium interni hominis cum spiritualibus ejus, et per rationale nasceretur scientificum, sic ut homo omni
rationale et omne scientificum ilico dum venit in mundum, secum haberet; hoc enim foret secundum ordinem influxus; quod concludi potest ex eo quod omnia animalia quaecumque sunt, nascantur in omne scientificum
quod illis ad victum eorum, tutelam, habitatione' et procreationem necessarium est et conducit, quia eorum natura e secundum ordinem. Quod non homo, nisi apud eum ordo foret destructus, nam
solus in nullam scientiam nascitur? [2] Quod facit ut ita nascatur, est malum hereditarium a patre et matre, inde omnes ejus facultates sunt in contrario versu respective ad vera et bona, quae formas
correspondentes redigi nequeunt per influxum immediatum caelestium et spiritualium a Domino; quae causa est quod alio prorsus modo seu alia via formandum sit rationale hominis, nempe per scientifica
et cognitiones insinuata per sensus, ita influentia per via: externam, sic {1} ordine inverso; homo sic miraculose a Domino rationalis fit; hoc intelligitur per `ingredi ad ancillam,' quo significatur
conjunctio interni hominis cum exteriore et per quod `Abram auscultavit voci Sarai,' quo significatur quod non aliter fieri potuisset. [3] Dominus quia natus sicut alius homo et a matre hereditarium
habuit, similis alii homini in hoc fuit, ob causam ut per pugnas tentationum et victorias redigeret omnia in ordinem; ideo etiam {2} Rationale Ipsius similiter conceptum et natum fuit ac apud alium
hominem, cum differentia quod Divinum seu Jehovah fuit in omnibus et singulis Ipsius intime, ita vita amoris erga universum genus humanum, pro quo et cujus {3} salvatione in omnibus suis tentationibus
pugnavit. @1 ita.$ @2 quoque.$ @3 ejus.$