1909.
`Ingressus ad Hagarem': quod significet conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum, constat ex significatione `Hagaris' quod sit vita hominis exterioris seu naturalis, de
qua supra ad vers. 1; quae vita quod sit vita affectionis scientiarum, constat a significatione `ancillae Aegyptiae,' de qua etiam supra. Sunt plures affectiones exterioris {1} hominis, omnes suis
usibus dicatae, sed prae omnibus illis praestat affectio cognitionum et scientiarum, cum pro fine habet ut vere rationalis fiat, nam sic pro fine habet bonum et verum. Ipsa vita interni hominis influit
in omnes affectiones hominis naturalis, sed ibi secundum fines variatur; cum in affectiones quae pro fine habent mundum, vivificatur finis hic a vita illa et fit vita mundana; cum in affectiones quae
pro fine habent semet, finis hic vivificatur a vita illa et fit vita corporea, ita cum reliquis; inde est quod cupiditates et phantasiae vivant sed vitam contrariam affectioni boni et veri: [2] vita
influens non applicatur alii objecto quam fini, quia finis unicuique est ejus amor, et amor unice est qui vivit; cetera objecta sunt modo derivationes inde quae vitam suam trahunt a fine: quisque videre
potest qualem vitam habet, modo exploret qualem finem; non quales fines, nam innumerabiles sunt, nempe quot intentiones et fere quot cogitationum judicia et conclusa, sed haec sunt fines intermedii
qui a principali varie derivantur vel ad illum tendunt, at exploret finem quem reliquis praefert, et cujus respectu reliqui sicut nihil sunt: si pro fine habet semet et mundum, sciat quod infernalis
sit; si autem pro fine habet bonum proximi, bonum commune, regnum Domini, imprimis Ipsum Dominum, sciat quod caelestis sit. @1 A d externi, i exterioris.$