1914.
Quod `injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum' significet quod illa non culpam in se accipere vellet, constat absque explicatione: haec in sensu interno involvunt quod Dominus perceperit
hoc primum rationale tale esse ut vilipenderet verum intellectuale, quare illud redarguit; cogitavit enim Dominus ex vero intellectuali, ut dictum (o)supra n. 1904, quod quia supra rationale,
percipere et videre potuit quale rationale esset, nempe quod vile haberet verum illud. [2] Quod Dominus ab interiore percipere et videre potuerit quale esset novum rationale apud Se, constare potest
inde quod interius percipere queat quid existit in exteriore, seu quod idem, quod superius possit videre quid in inferiore, sed non vicissim; etiam qui conscientiam habent, hoc possunt et solent facere,
dum enim aliquid influit contra verum conscientiae in cogitationem aut {1} in conatum voluntatis, non solum id appercipiunt, sed etiam incusant, immo indolet illis quod tales; magis qui perceptionem,
nam perceptio est interior in rationali; quid non Dominus, Qui habuit perceptionem caelestem Divinam, et ex affectione veri intellectualis quod supra rationale est, cogitationem; quare non potuit non
quam indignari, sciens quod nihil mali et falsi ex Semet, et quod ex affectione veri summa opera sollicitus fuerit ut rationale esset purum: (m)inde constare potest quod Dominus non vilipenderet {2}
verum intellectuale, sed quod perceperit quod primum rationale apud `illum, illud vilipenderet.(n) [3] Quid sit cogitare ex vero intellectuali {3}, non explicari `potest ad captum,' et eo minus, quia
nemo ex illa affectione et ex illo vero cogitavit quam Dominus; qui inde cogitat, is supra caelum angelicum, nam angeli tertii caeli non cogitant ex vero intellectuali, sed ex `interiore rationalis;
(m)at quantum (t)Dominus univit Essentiam Humanam Divinae, cogitavit ex Ipso Divino Bono, hoc est, ex Jehovah(n): [4] Antiquissimae Ecclesiae patres, qui perceptionem habuerunt, cogitarunt ex interiore
rationali; Ecclesiae Antiquae patres, qui non perceptionem sed conscientiam habuerunt, cogitarunt ex rationali exteriore seu naturali {5}; omnes autem qui absque conscientia sunt, nusquam cogitant
ex rationali, nam non rationale habent tametsi apparet sicut haberent: sed cogitant ex naturali sensuali et corporeo {6}; quod illi qui non conscientiam, non ex rationali cogitare possint, causa est,
ut dictum quia rationale non habent; rationalis homo est qui cogitat bonum ei verum fidei, nusquam qui contra illud; qui cogitant malum et falsum. insaniunt cogitatione, quare de illis nusquam rationale
praedicari potest. @1 et.$ @2 vilipenderit.$ @3 A had quid sit cogitare ex intellectuali vero, d last two words and substitutes affectione veri intellectualis. In copying S seems to have preferred
the former, but omitted to delete the ex illa affectione et in next line.$ @4 interno.$ @5 i ejus.$ @6 i ex.$