1966.
De Visionibus et Somniis, etiam Propheticis quae in Verbo
PAUCIS notum est quomodo se habent visiones, et quae visiones genuinae sunt; et quia nunc per aliquot annos paene continue cum illis in altera
vita fui, ut ex Parte Prima satis constare potest, et stupenda ibi vidi, sic de visionibus et somniis per ipsam experientiam informatus sum; de quibus haec licet referre.