Arcana Coelestia (Elliott) n. 1976

Previous Number Next Number See English 

1976. Sunt tria genera somniorum; Primum genus mediate per caelum a Domino venit; talia fuerunt somnia prophetica, de quibus in Verbo; Alterum, per spiritus angelicos, imprimis illos qui antrorsum supra ad dextrum sunt ubi paradisiaca; inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt quae fuerunt instructiva, n. 1122; Tertium genus, per spiritus qui prope sunt cum dormit homo, quae quoque significativa sunt; somnia autem phantastica aliunde.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church