Arcana Coelestia (Elliott) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. Quod arbor scientiae hic dicatur in medio horti, prius autem cap. ii vers. 9, arbor vitarum dicitur in medio horti, non ita arbor scientiae, est causa quod 'medium horti' significet intimum et quod caelestis hominis seu Antiquissimae Ecclesiae intimum fuerit arbor vitarum, quae est amor et inde fides; hujus autem homini' qui vocari potest homo caelestis spiritualis, seu hujus posteritatis medium horti seu intimum erat fides. Amplius describi nequit, qui: ignotissimum hodie est quales fuerunt illi qui antiquissimo illo tempore vixerunt; alia prorsus indoles iis fuit quam usquam apud aliquem hodie datur: quae indoles, ut solum idea ejus capiatur, fuit talis ut ex bono nossent verum, seu ex amore quid fidei; at cum generatio illa exspiravit, successit alia quae prorsus diversa indole erat ab iis; quae nempe non ex bono verum, seu ex amore quae fidei essent, nosset sed quae ex vero sciret bonum, seu ex illis quae sunt cognitionum fidei sciret quae sunt amoris, et apud plerosque vix aliud quam quod scirent. Talis mutatio facta est post diluvium, ne periret mundus.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church