2023.
`Et semini tuo post te': quod significet inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione `Seminis' quod sit fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610: tum ex significatione
`post te' quod sit sequi Ipsum, de qua mox supra n. 2019. Divinum apud {1} illos qui fidem in Ipsum habent, est amor et charitas; per `amorem' intelligitur amor in Dominum; per `charitatem' amor
erga proximum; amor Dominum nusquam (t)separari potest' ab amore erga proximum, nam amor Domini est erga universum genus humanum quod in aeternum salvare vult, et sibi prorsus adjungere ut nullus eorum
pereat; quare qui habet amorem in Dominum, is habet amorem Domine, et sic non aliter potest quam amare proximum; [2] sed qui in amore erga proximum sunt, non ideo omnes sunt in amore in Dominum, sicut
gentes probae quae in ignorantia sunt de Domino, apud quas usque Dominus in charitate praesens est, ut ostensum in Parte Prima n. 1032, 1059; tum etiam alii intra Ecclesiam; nam amor in Dominum est
in gradu superiore: qui amorem habent in Dominum, sunt caelestes homines, at qui amorem erga proximum seu charitatem, sunt spirituales; Antiquissima Ecclesia quae post ante diluvium et caelestis spirituales,
in amore in Dominum fuit; Antiqua vero Ecclesia quae post diluvium et spiritualis fuit, in amore erga proximum seu in charitate fuit: haec distinctio inter amorem et charitatem erit in sequentibus,
quando nominantur. @1 i quod.$