Arcana Coelestia (Elliott) n. 2041

Previous Number Next Number See English 

2041. `Circumcidetis carnem praeputii vestri': quod significet remotionem amoris sui et mundi, constat ex repraesentatione et significatione `circumcisionis' quod sit purificatio a spurcis amoribus, de qua mox supra n. 2039; tum a significatione `carnis' quod sit proprium hominis, de qua prius n. 999; proprium hominis non est nisi amor sui et mundi, ita omnis cupiditas quae inde, quod quam spurcum sit, ostensum (o)est in Parte Prima n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1047; quia hoc proprium significatur quod removendum, hic dicitur `caro praeputii.' [2] Sunt bini {1} amores ita dicti, et eorum cupiditates, quae impediunt influxum amoris caelestis a Domino; illi enim cum regnant in interiore et externo homine, et eum occupant, tunc influentem amorem caelestem vel rejiciunt vel suffocant, ut et pervertunt et contaminant, nam prorsus contrarii sunt amori caelesti; quod prorsus contrarii sint, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus demonstrabitur; at quantum removentur, tantum amor caelestis influens a Domino incipit apparere, immo illucescere in interiore ejus homine, et tantum incipit videre quod in malo et falso sit, (o)immo dein in immundo et spurco, denique quod hoc fuerit ipsius proprium; [3] sunt ii qui regenerantur apud quos illi removentur; hoc quoque a non regeneratis potest appercipi, apud quos dum amorum istorum cupiditates quiescunt, ut fit quandoque dum in meditatione sancta sunt vel dum sopiuntur, quod fit dum in infortuniis sunt, in aegritudinibus et morbis et maxime in momentis mortis, tunc quia corporea et mundana sopita sunt et quasi mortua, appercipiunt aliquid luminis caelestis, et solatii inde; sed apud hos non est remotio illarum cupiditatum, sed modo sopitio, nam ilico dum in statum pristinum redeunt, in cupiditates illas relabuntur: [4] apud malos etiam sopiri possunt corporea et mundana, et tunc elevari quasi in quoddam caeleste, ut quandoque fit cum animabus, imprimis recentibus in altera vita, qui intense cupiunt videre gloriam Domini quia tantum de caelo audiverunt in mundo cum vixerunt; illis tunc sopiuntur externa illa, et sic evehuntur in primum caelum, et fruuntur desiderio suo; sed non diu subsistere possunt, quia est modo quiescentia {2} corporeorum et mundanorum, non autem remotio ut apud {3} angelos, de quibus videatur n. 541, 542. Sciendum est quod amor caelestis a Domino continue influat apud hominem, et quod nihil aliud sit quod obstat, impedit, et facit quod {4} illum recipere nequeat, quam cupiditates amorum illorum et falsitates inde. @1 i hi$ @2 sopitio.$ @3 `i regeneratos et.$ @4 ut.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church