2124.
Dictum mihi quod in antediluvianis deperditum sit bonum voluntarium quod fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae; at quod hodie apud homines Ecclesiae Christianae incipiat perire bonum intellectuale,
adeo ut parum ejus residuum sit: ex causa quod nihil credant nisi quod sensibus capiunt, et quod hodie non solum ratiocinentur {1} ex illis, sed etiam per philosophiam antiquis ignotam, de arcanis
Divinis, per quae lux intellectualis prorsus obtenebratur, quae obtenebratio talis fit ut vix possit discuti. @1 Before non.$