2180.
Quod `accepit filium bovis tenerum et bonum' significet caeleste naturale quod rationale sibi adscivit ut perceptioni ex Divina se conjungeret, constat ex significatione `juvenci' seu `filii bovis'
in Verbo quod sit bonum naturale, et quia agitur de Rationali Domini, dicitur `tener' ex caelesti spirituali seu boni vero, ac `bonus' ex ipsa caelesti seu ipso bono; in rationali genuino est affectio
veri et est affectio boni, sed primarium ejus est affectio veri, ut prius n. 2072 ostensum, inde `tenerum' praemittitur; at usque utrumque dicitur: ut solitum est in Verbo, propter conjugium veri et
boni, de quo supra n. 2173. [2] Quod `juvencus seu filius bovis' significet caeleste naturale; seu quod idem est, bonum naturale, imprimis constare potest a sacrificiis, quae praecipua repraesentativa
cultus Ecclesiae Hebraeae et postea Judaicae fuerunt; sacrificia illorum fiebant vel ex armento vel ex grege, ita ex varii generis animalibus quae munda fuerunt, ut es bovibus, juvencis, hircis, ovibus,
arietibus, capris, haedis, et agnis, praeter a turturibus et pullis columbarum: omnia illa significabant interna cultus, hoc est, caelestia et spiritualia, n. 2165, 2177, et quidem illa quae de armento,
caelestia naturalia, et quae de grege, caelestia rationalia; illa et haec, nempe naturalia et rationalia quia interiora magis et magis sunt ac varia, ideo tot genera ac tot species illorum animalium
in sacrificiis adhibebantur; quod etiam inde constare potest quod praescriptum, ut in holocaustis, tum in sacrificiis diversi generis, ut in quotidianis, sabbatorum et festorum, in voluntariis,
eucharisticis et votivis, expiatoriis reatus et peccati, tum in purificatoriis et mundatoriis ut et in inauguratoriis, quaenam animalia offerrentur et quod expresse nominata sint, tum quot illorum, in
unoquovis genere sacrificii; quod nusquam factum nisi unumquodvis aliquid peculiare significavisset, ut manifeste patet (o)ab illis locis ubi de sacrificiis agitur, ut Exod. xxix; Lev. i; iii; iv; ix;
xvi; xxiii; Num. vii; viii; xv; xxix; quid autem (t)unumquodvis significavit, non hujus loci est exponere; similiter se habet apud Prophetas, ubi nominantur; ex illis constare potest quod juvenci {1}
significaverint caelestia naturalia; [3] quod non alia quam caelestia significata sint, constare potest etiam ex cherubis visis Ezechieli, et ex animalibus coram throno visis Johanni: de cherubis ita
propheta, Similitudo facierum illorum, facies hominis, et facies leonis, ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis, Ezech. i 10;
de quatuor
animalibus coram throno, ita Johannes, Circa thronum quatuor animalia, primum animal simile leoni, alterum animal simile juvenco, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile
aquilae volanti;... dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, Omnipotens, Qui erat, et Qui est, et Qui venturus, Apoc. iv 7, 8;
quod per `cherubos' et per `animalia illa' repraesentata sint
sancta unusquisque videre potest, ita quoque per boves et juvencos {2} (o)ibi similiter quae in prophetia Mosis de Josepho, de quo ita, Veniat capiti Josephi et vertici naziraei fratrum illius: primogenito
bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una, ad fines terrae, Deut. xxxiii 16, 17;
haec nulli intelligibilia forent nisi sciatur quid in sensu interno significat
bos, monoceros, cornua, et plura. [4] Quod in genere sacrificia attinet, fuerunt quidem mandata per Mosen populo Israelitico; sed Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, nusquam aliquid novit
de sacrificiis, nec in mentem eorum usquam venit ut per mactationes animalium colerent Dominum; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, etiam ignoravit; haec quidem in repraesentativis fuit sed non in
sacrificiis; verum primum instituta (o)sunt in Ecclesia sequente qua Hebraea dicta, ac inde emanavit ad gentes, (m)inde (o)etiam a Abrahamum, Isacum, et Jacobum, et sic ad hujus posteros; quo gentes
in cultu sacrificiorum fuerint, ostensum est n. 1343, et quo Jacobi posteri antequam egressi Aegypto, ita antequam (o)sacrificia per Mosen super monte Sinai mandata,(n) constare potest ex Exod. v 3;
x 25, 27; xviii 12; xxiv 4, 5; [5] imprimis ex idololatrico illorum coram vitulo aureo, de quo ita apud Mosen, Aharon aedificavit altare coram vitulo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae
cras; et surrexerunt mane a crastino, e obtulerunt holocausta, et adduxerunt pacifica; et sedit populus ad edendum et bibendum, et surrexerunt ad ludendum, Exod. xxxii 5, 6;
et hoc factum cum Moses
fuit super monte Sinai, (c)ac ita antequam mandatum ad (c)eos pervenit de altari et sacrificiis; quod mandatum idcirco venit, quia cultus sacrificiorum apud eos, sicut apud gentiles, in idololatricum
versus erat, a quo cultu non {3} removeri potuerunt quia principale sanctum in illo posuerunt, et quod ut sanctum semel implantatum est, ab infantia, magis a patribus, et sic irradicatum, hoc nisi sit
contra ipsum ordinem, Dominus nusquam frangit, sed flectit illa causa fuit quod praescriptum fuerit ut ita instituerentur, sicut in libris Mosis legitur; [6] (m)quod sacrificia nusquam accepta fuerint
Jehovae ita quod (o)modo permissa et tolerata ob causam de qua dictum, patet manifeste apud Prophetas; de illis ita apud Jeremiam,(n) Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite
supra sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi
iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, (x)vii 21-23:
apud Davidem, Jehovah, sacrificium et munus non voluisti,... holocaustum et sacrificia peccati non petiisti, facere voluntatem
Tuam, Deus mi desideravi, Ps. xi 7, 9 [A.V. 6, 8]:
apud eundem, Non delectaris sacrificio ut dem, holocaustum non acceptas; sacrificia Dei, spiritus contritus, Ps. li 18, 19 [A.V. 16, 17]:
apud
eundem, Non accipiam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos, sacrifica Deo confessionem, Ps. l 9, (x)14; (m) 21, 22; cxvi 17; Deut. xxiii 19:(n) apud Hosheam, Misericordiam volo, et non sacrificium,
et cognitionem {4} Dei prae holocaustis, vi 6:
Samuel ad Schaulem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio bonum, oboedientia {5} prae adipe
arietum, 1 Sam. xv 22:
apud Micham, In quo praeveniam Jehovam? incurvabo me Deo excelsi? num praeveniam Ipsum holocaustis, vitulis filiis anni, num complacebit Jehovah in millibus arietum, in myriadibus
rivorum olei?... indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 6-8. [7] Inde nunc
patet quod sacrificia non mandata sint sed permissa, tum quod in sacrificiis nihil aliud spectatum quam internum; et quod internum fuerit, non autem externam, quod placuit; quare etiam Dominus illa
abrogavit; sicut etiam {6} praedictum per Danielem his verbis, In medio septimanae cessare faciet sacrIficium et oblationem, ix 27, ubi de Adventu Domini, videantur quae de illis dicta sunt in Parte
Prima, n. 922, (o)923, 1128, 1823. (m)Quod attinet `filium bovis' quem Abraham pro tribus viris fecit seu paravit, similiter se habuit ac cum illo in sacrificiis; quod similia significaverit, etiam
inde constare potest quod dixerit ad Sarah ut `acciperet tria sata similaginis'; de similagine ad unum juvencum, ita apud Mosen, Cum venerint in terram; cum feceris filium bovis holocaustum aut sacrificium,
nuncupando votum, aut pacifica Jehovae, {7} offeres super filium bovis minham de similagine tres decimas mixtas oleo, Num. 8, 9;
ubi similiter `tria,' hic tres decimae, ibi tria sata; at vero
ad arietem modo duae decimae, ad agnum decima {8}, ibid. (x)xv 4-6.(n) @1 i boves et.$ @2 i per.$ @3 nec.$ @4 cognitiones 1.$ @5 obedire.$ @6 quoque.$ @7 i et.$ @8 i una.$