Arcana Coelestia (Elliott) n. 2327

Previous Number Next Number See English 

2327. `Incurvavit se facies in terram': quod significet humiliationem, constare potest absque explicatione. Quod olim imprimis in Ecclesiis repraesentativus, incurvaverint se usque adeo ut demiserint faciem in terram, causa fuit quia `facies' significabat interiora hominis, n. 358, 1999; et quod `in terram,' quia `terrae pulvis' significabat profanum et damnatum, n. 278; proinde sic repraesentabant, quod ex se profani et damnati essent, ideo prosternebant se faciem premendo in terram, immo se in pulvere et {1} cinere volutando, tum quoque pulverem aut cinerem super caput spargendo, ut constare potest ex Thren. ii 10; Ezech. xxvii 30; Mich. i 10; Jos. vii 6; Apoc. xviii 19, et alibi. [2] Per haec repraesentabant statum verae humiliationis, qui nusquam dari potest nisi agnoscant quod ex se profani et damnati sint, et sic quod non spectare possint ex se ad Dominum, ubi nihil nisi Divinum et Sanctum; quare quantum homo in agnitione sui est, tantum potest in vera humiliatione esse, et tantum in adoratione cum est in cultu; nam in omni cultu erit humiliatio, quae si inde separatur, nihil adorationis est, ita nihil cultus. Quod status humiliationis sit essentialis ipsius cultus, inde est quia quantum cor humiliatur, tantum amor sui et omne malum inde cessat, et quantum hoc cessat, tantum influit bonum et verum, hoc est, charitas et fides, a Domino; nam quod obstat quin recipiantur, est principaliter amor sui, in hoc enim est contemptus aliorum prae se, est odium et vindicta si non colatur, estque immisericordia et crudelitas, ita omnium pessima mala in quae nusquam inferri potest bonum et verum, sunt enim opposita. @1 aut.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church