Arcana Coelestia (Elliott) n. 2397

Previous Number Next Number See English 

2397. Quod `misit nos Jehovah ad perdendum eum' significet quod non possint quin perirent, se habent similiter ac illa qua supra n. 2395 dicta sunt. Quod `nos' seu viri aut angeli sint Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, supra ostensum est; per illud salvati sunt boni, et perierunt mali, at hi illa lege quod ipsum malum eos perderet; et quia inde perierunt et hoc per Adventu Domini in nondum, secundum apparentiam dicitur quod `missi ad perdendum, eos.' [2] Aliquoties in Verbo de Domino dicitur quod `missus a Patre, ut quoque hic, `misit nos Jehovah,' at ubivis per `mitti' significatur in sensu interno exire, ut apud Johannem, Illi acceperunt et cognoverunt vere quod a Te est exiverim, crediderunt quod Tu Me miseris, xvii 8:
similiter alibi, ut apud eundem, Non misit Deus Filium Suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum, iii 17:
apud eundem, Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, Qui misit Ipsum, v 23;
praeter multoties alibi, ut Matth. x 40; xv 24; Joh. iii 34; iv 34; v 30, 36-38; vi 29, 39, 40, 44, 57; vii 16, 18, 28, 29; viii 16, 18, 29, 42; ix 4; x 36; xi 41, 42; xii 44, 45, 49; xiii 20, xiv 24; xvii 18; xx 21; Luc. iv 43; ix 48; x 16; Marc. ix 37; Esai. lxi 1. [3] Similiter dicitur de Sancto Spiritus, quod missum, hoc est, quod exeat a Divino Domini, ut apud Johannem, Jesus dixit, Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, spiritus veritatis qui `a Patre exit, ille testabitur de Me, xv 26:
apud eundem, Si abivero, mittam Paracletum ad vos, xvi 5, 7. Inde `missi' dicebantur prophetae, quia verba quae locuti, ex Sancto Spiritus Domini exiverunt. Et quia ex Divino Bono omne Divinum Verum exit, vox `mitti' proprie de Divino Vero praedicatur. Quid autem sit `exire,' etiam patet, nempe quod ille qui exit, seu illud quod exit, sit illius, a quo exit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church