Arcana Coelestia (Elliott) n. 2406

Previous Number Next Number See English 

2406. Quod `ad festinandum adigebant angeli Lotum' significet quod Dominus detineret eos a malo et teneret in bono, constat a significatione `festinare et adigere' quod sit urgere, per quae quod significetur detineri a malo, constat tam ex sensu interno istorum verborum quam ex sequentibus: sensus internus est quod cum Ecclesia desciscere incipit a bono charitatis, tunc a Domino fortius detineantur {1} a malo, quam cum in bono charitatis est: a sequentibus idem patet nempe quod tametsi angeli adigerent Lotum ad exeundum urbe, usque moratus sit, et quod apprehenderint manum ejus, uxoris et filiarum, et eduxerint {2} et statuerint extra urbem, per quae significatur et describitur qualis est homo in illo statu: hic enim agitur de secundo statu (o)hujus Ecclesiae; primus status descriptus est versibus 1-3 hujus capitis, qui talis quod in bono charitatis sint et Dominum agnoscant et quod [ab] Ipso in bono confirmentur; secundus status hic describitur qui est quod apud ipsos homines Ecclesiae mala incipiant agere contra bona, et quod tunc detineantur potenter a malis et teneantur in boni a Domino, de quo statu agitur in hoc versu et in sequentibus 15-17. [2] Quod ipsam rem attinet, pauci, si ulli, sciunt quod omnes, quotcumque sunt, homines {3} detineantur a malis a Domino, et hoc vi fortiore quam usquam homo credere possit; conatus enim cujusvis hominis perpetuus est in malum, et hoc tam ex hereditario in quod natus est, quam ex actuali quod ipse sibi comparavit, usque adeo ut si non detineretur a Domino, rueret quovis momento praeceps versus infimum infernum sed misericordia Domini tanta est ut unoquovis momento etiam minimo elevetur, ac ne illuc ruat, detineatur; hoc quoque apud bonos, sed cum differentia secundum vitam charitatis et fidei eorum; ita continue pugnat Dominus cum homine, et pro homine cum inferno tametsi non ita apparet homini; quod ita sit, a multa experientia scire datum est, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi; videatur etiam n. 929, 1581. @1 A ip homines Ecclesiae after tunc and homines after detineantur, but both insertions are deleted. Perhaps this should be detineantur to agree with est.$ @2 et manum uxoris ejus, et manum duarum filiarum ejus.$ @3 i continue.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church