Arcana Coelestia (Elliott) n. 2473

Previous Number Next Number See English 

2473. Memoria interior prae exteriore immensum excellit, et se habet sicut aliquot myriades ad unum, aut sicut lucidum ad tenebrosum; myriades enim idearum memoriae interioris influunt in unum memoriae exterioris, (c)et ibi sistunt aliquod commune obscurum; inde omnes facultates spirituum, et magis angelorum, in perfectiore statu sunt, nempe tam eorum sensationes quam cogitationes et perceptiones. Qualis excellentia sit memoriae interioris prae exteriore, constare potest ab exemplis; aliquis homo qui quoad ejus quale ex plurium annorum conversatione notus est, amicus vel inimicus, dum homo ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de (c)illo, ut unum obscurum, et hoc quia ex memoria exteriore; at cum idem homo factus spiritus, ejus recordatur, sistitur illud quod tunc cogitat de illo, quoad omnes ideas qui usquam cepit de illo, et hoc quia ex memoria interiore: similiter se habet cum unaquavis re; ipsa res de qua plura novit, se sistit in memoria exteriore ut unum quoddam commune; at in memoria interiore quoad singula, quorum ideam usquam de illa re sibi comparavit, et hoc in forma mirabili.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church