2535.
Quod `orabit pro te' significet quod sic revelabitur, constat a significatione `omne': oratio in se spectata est locutio cum Deo, et tunc aliqua intuitio interna eorum quae sunt orationis, cui correspondet
quoddam simile influxus in perceptionem seu cogitationem ejus mentis, sic ut sit quaedam aperitio internorum hominis versus Deum; sed hoc cum differentia secundum statum hominis, `et secundum
rei essentiam quae est orationis; si ex amore et fide, et modo caelestia et spiritualia sunt, de quibus et pro quibus oratur, tunc in oratione existit aliquid instar revelationis, quod manifestatur in
orantis affectione quoad spem, solatium, aut internum quod gaudium; inde est quod `orare' in sensu interno significet revelari hic adhuc magis, quia dicitur de propheta, et {1} per `prophetam' intelligitur
Dominus, cujus oratio non aliud fuit quam loquela interna cum Divino, et simul tunc revelatio; quod revelatio, patet apud Lucam Factum est,... cum Jesus baptizaretur, et oraret, quod aperiretur
caelum, iii 21:
{2} apud eundem, Factum est,... cum Jesus assumens Petrum, Jacobum et Johannem, ascendit in montem ad orandum; cum Ipse oraret, facta est species faciei Ipsius alia, et vestimentum
Ipsius album fulgurans, ix 28, 29:
{3} apud Johannem, cum oraret dicendo, Pater glorifica Tuum nomen; exiit tunc vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 27, 28;
ubi quod oratio
Domini fuerit loquela cum Divino, ac tunc revelatio, patet. @1 i hic.$ @2 i et.$ @3 `i tum.$