2538.
`Scito, quod moriendo moriaris': quod significet quod nulla doctrina veri et boni, etiam constare potest ab illis quae supra n. 2516 dicta sunt, ubi quoque similia verba: pariter quod `omnis qui tibi'
significat omnia quae ejus, nempe doctrinae, una; quod `omnis' significet omne seu omnia in sensu interno, inde est quia `personae' in Verbo significant res, ita `omnis qui Abimelecho,' omne seu omnia
quae doctrinae. Ex his {1} nunc patet quis sensus internus est {2} verborum quae in hoc versu, nempe quod spirituale verum doctrina immune redderet a rationali, et quod ita doceretur, ac Ipsi revelabitur,
et sic vita doctrinae; at si non spirituale verum immune redderet rationali, quod doctrina veri et boni nulla foret quoad omnia et singula ejus. [2] Se habet ita cum doctrina: quantum humani,
hoc est, quantum sensualis, scientifici et rationalis est, ex quibus creditur quod ita sit tantum est nulla doctrina; at quantum sensuale, scientificum et rationale removetur, hoc est, {3} absque illis
creditur, tantum vivit doctrina, nam tantum influit Divinum; sunt humani propria quae impediunt influxum et receptionem: sed aliud est credere ex rationali, scientifico et sensuali, seu consulere
illa ut credatur; et aliud est confirmare et corroborare illud quod creditur, per rationalia, scientifica et sensualia; quae differentia sit, patebit in sequentibus, de illis enim in sensu interno in
hoc capite, etiam {4} agitur. @1 Inde.$ @2 est after versu.$ @3 seu.$ @4 i in specie.$