2588.
`Uxoris Abrahami': quod significet ut verum spirituale conjungeretur bono caelesti, constat a repraesentatione `Sarae ut uxoris' quod sit verum spirituale conjunctum bono caelesti, de qua n. 1468, 1901,
2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, et a repraesentatione `Abrahami,' quod sit bonum caeleste conjunctum vero spirituali, de qua n. (x)2010, 2172, 2198, 2501 sive dicas verum spirituale et bonum
caeleste, sive Dominum, idem est, quia Dominus est ipsum verum et ipsum bonum, ac ipsum conjugium veri et boni ac boni et veri. Quomodo haec se habent, constare quidem potest ab explicatione sed quia
inter obscura sunt quae hodie, licet quantum fieri potest illa illustrare: de doctrina fidei hic agitur, de qua Dominus in pueritia cogitavit, scilicet num liceret in nam intrare per rationalia, et sic
Sibi de illa ideas formare; quod hoc cogitatum, erat ex amore consulendi generi humano, quod tale est ut quod non rationali modo capit, non credat; sed percepit ex Divino quod hoc non fieri deberet,
quare ex Divino illam Sibi {1} revelavit, et tunc inde etiam omnia in universo quae subjecta sunt, nempe quae rationalium, et quae naturalium. [2] Quomodo se habet cum doctrinalibus fidei apud homines
supra n. 2568 dictum est, nempe quod duo principia sint, ex quibus cogitant, negativum et affirmativum; quodque ex principio negativo illi qui nihil credunt nisi convincantur per rationalia et scientifica,
immo per sensualia; et quod ex affirmativo illi qui credunt quod vera sint quia Dominus dixit in Verbo, ita qui fidem habent Domino. Qui in negativo sunt quod verum sit quod in Verbo, dicentes
corde quo tunc credere velint cum per rationalia et scientifica persuadentur, cum iis ita est quod nunquam credant, immo nec si per ipsa sensuali corporis, ut per visum et auditum et per tactum, convincerentur,
semper enim nova ratiocinia formarent contra illa, ita tandem exstinguendo prorsus omnem fidem, ac simul lucem rationalis vertendo in tenebras, quia in falsa. Qui autem in affirmativo
sunt, hoc est, qui credunt quod vera sint quia Dominus ita dixit, cum illis ita est quod per rationalia et scientifica, etiam per sensualia, jugiter confirmentur, ac ideae eorum illustrentur et corroborentur;
nam homo non aliunde habet lucem quam per rationalia et scientifica {2}, quisque etiam hoc facit; apud hos doctrina sic vivendo vivit, et de iis dicitur quod sanentur et pariant; apud illos autem
doctrina moriendo moritur, et de illis dicitur quod claudendo claudatur uterus. Ex his patet quid sit per rationalia intrare in doctrinam fidei, et quid ex doctrina fidei intrare in rationalia.
[3] Sed {3} haec per exempla illustrentur: Ex doctrina {4} Verbi est quod primum et principale doctrinae sit amor in Dominum et charitas erga proximum; illi qui in affirmativo in hoc sunt, possunt intrare
in quaecumque libet rationalia, et scientifica, immo sensualia, quisque secundum suam dotem, suam scientiam, et suam experientiam {5}, immo quo plus intrant, eo plus confirmantur, nam universa natura
confirmationis plena est: at qui hoc primum et principale doctrinae negant, et volunt prius convinci quod ita sit, per scientifica et rationalia, ii nusquam, quia negant corde, se patiuntur convinci,
et continue pro alio principio quod essentiale credunt, stant; ac iidem demum per confirmationes sua principii tandem ita se occaecant ut ne quidem scire possint quid amor in Dominum et quid amor
erga proximum; et quia se confirmant in contrariis, etiam tandem in eo quod non alius amor dari queat in quo jucundum, quam sui et mundi, et hoc eousque, si non doctrina, usque vita, amorem infernalem
amplectantur loco amoris caelestis: [4] (m)cum illis autem qui non in negativo, nec in affirmativo sunt, sed in dubitativo antequam negant vel affirmant, se habet ut supra n. (x)2568 dictam, nempe
quod qui ad vitam mali inclinant, in negativum cadant, qui autem ad vitam boni, in affirmativum ferantur.(n) Sit etiam pro exemplo; inter primaria doctrinae fidei est quod omne bonum a Domino, et omne
malum ab homine seu a seipso; qui in affirmativo sunt quod ita sit, ii confirmare se possunt per multa quae rationalia sunt {6} et scientifica, ut quod nusquam aliquod bonum influere possit quam ab
Ipso Bono, hoc est, a fonte boni, ita a Domino; quodque principium boni non aliunde esse possit, illustrando se per omnia quae in se, in aliis, in communi, immo in universo creato, vere bona sunt; at
qui in negativo sunt, ii in contrariis, per omnia quae usquam cogitant, se confirmant, usque adeo tandem ut non sciant quid bonum, inter se disceptando quid summum, alte ignorando quod bonum caeleste
et spirituale quod a Domino, sit per quod vivificatur omne bonum quod infra est, et quod inde jucundum vere jucundum sit; quidam etiam, quod nisi a se bonum, nusquam possit aliunde. [5] Sit iterum pro
exemplo, quod qui in amoris in Dominum et charitate erga proximum sunt, possint vera doctrinae recipere, et fidem habere Verbo, non autem qui in vita amoris sui et mundi sunt, seu quod idem, quod qui
in bono sunt: possint credere, non autem qui in malo; qui in affirmativo sunt, hoc possunt innumeris rationaliter et scientifice confirmare; rationaliter quod verum et bonum concordent, non autem verum
et malum, et quod sicut in malo, etiam ex malo, omne falsum sit, et si aliquibus usque verum, quod sit in labiis non in corde; scientifice ex multis, quod vera fugiant mala, et quod mala respuant
vera: qui autem in negativo sunt, se confirmant in eo quod unusquisque qualiscumque sit, tametsi in continuo odio, in vindictae jucundis, ac in dolis, vivit possit sicut alii credere, et hoc usque dum
bonum vitae prorsus e doctrina rejiciant, quo rejecto non credunt quicquam. [6] Ut adhuc pateat quomodo se habet, sit exemplum; qui in affirmativo sunt quod Verbum ita scriptum sit ut sensum internum
habeat qui non apparet in littera ii possunt multis se etiam per rationalia confirmare; ut quod per Verbum nexus homini cum caelo: quod correspondentiae dentur naturalium cum spiritualibus et quod haec
non ita appareant: quod ideae interioris cogitationis prorsus aliae sint quam ideae materiale: quae cadunt in voces linguae: quod {7} homo dum {8} in mundo, etiam in caelo possit esse, quia natus
ad utramque vitam, per {9} Verbum quod pro utroque: quod lux quaedam Divina influat apud quosdam in intellectualia et in affectiones, cum legitur Verbum: quod necessum sit ut aliquod scriptum sit, quod
descenderit e caelo, et sic quod illuc non tale possit esse in sua origine quale in littera; quod sanctum non possit esse nisi a sanctitate quadam quae intus; etiam potest per scientifica se confirmare,
ut quod olim fuerint in repraesentativis et quod Antiquae Ecclesiae scripta talia fuerint: etiam quod inde quoque scripta plurium inter gentes: et quod stilus inde veneratus sit ut sanctus in Ecclesiis,
ac ut doctus apud gentes: plurium etiam libri possunt memorari; at qui in negativo sunt, haec omnia si non negant, usque non credunt; et sibi persuadent {10} quod Verbum sit quale in littera,
apparens quidem mundanum, sed usque quod spirituale sit; ubi autem spirituale latet, non curant, at volunt ex multiplici causa; et hoc confirmare possunt multis. [7] Ut ad captum simplicium etiam sistatur,
sit etiam {11} scientificum pro exemplo: qui in affirmativo sunt quod visus non sit oculi sed quod sit spiritus qui per oculum, ut per sui corporis organum, videt illa quae in mundo sunt; ii se
confirmare possunt multis, ut ex loquelis quae audiuntur, quod se referant ad visum quendam interiorem, et in illum transmutentur, quod fieri nequiret nisi visus interior esset: tum quicquid cogitatur,
hoc videatur visu interiore, a quibusdam clarius et a quibusdam obscurius; praeter quod imaginativa se sistant visualibus non absimilia; ut et, nisi spiritus qui in corpore, videat id quod oculus ut
organum haurit, quod spiritus in altera vita nihil potuisset videre, cum tamen non aliter esse possit quam is visurus innumerabilia et stupenda, quae oculus corporis nusquam potest: praeterea reflectere
potest super somnia, imprimis prophetarum, in quibus aeque plura visa sunt, et hoc non per oculos: demum si philosophica sapiat, per hoc quod exteriora non intrare possint in interiora, ut composita
non in simplicia, ita non illa quae sunt corporis, in (c)illa quae sunt spiritus, sed vicissim: praeter perplura alia, ut tandem persuasus sit quod spiritui sit visus, non oculo nisi a spiritu; at
qui in negativo sunt, haec omnia vel dicunt naturalia, vel phantasias; et cum eis dicitur quod spiritus multo perfectiore visu polleat et fruatur quam homo in corpore, irrident {12} et inter {13} nugas
rejiciunt, credentes quod tunc in tenebris victuri cum privantur visu oculi, cum prorsus contrarium sit, quod tunc in luce. [8] Ab his exemplis patet quid sit a veris intrare in rationalia et scientifica,
et quid a scientificis et rationalibus in vera, quod nempe illud sit secundum ordinem, hoc autem contra ordinem; et cum fit secundum ordinem, quod illustretur homo, cum autem fit contra ordinem,
quod occaecetur; (m)inde liquet {14} quantum interest ut vera sciantur et credantur, a veris enim illustratur homo, a falsis autem occaecatur; a veris patet campus rationali immensus et fere illimitatus,
a falsis autem, tametsi non ita apparet, paene nullus respective; inde sapientia tanta angelis, quia in veris sunt, verum enim est ipsa lux caeli.(n) [9] Qui se occaecarunt per id quod nihil
credere voluerint quod non sensibus caperent, usque tandem ut nihil crediderint, olim dicti sunt `serpentes arboris scientiae,' ex sensualibus enim et inde fallaciis quae facile cadunt in captum et fidem
hominis, multum ratiocinati sunt, et plures seduxerunt videatur n. 195, 196: in altera vita internoscuntur facile ab alii spiritibus, ex eo quod de omnibus quae sunt fidei, ratiocinentur num ita sit,
quibus si millies et millies ostenditur quod ita sit, usque contra unumquodvis confirmans movent dubia negativa, et hoc si foret in aeternum; sunt ideo occaecati usque adeo ut non iis sensus communis
hoc est, capere possint quid bonum et verum; et tamen unusquisque eorum putat quod prae omnibus in universo sapiat, in eo ponentes sapientium ut quod Divinum est, possint infringere, et deducere naturali;
multi qui fuerunt aestimati ut sapientes in mundo, prae alii tales sunt; quo plus enim aliquis ingenii dote et scientia pollet et in negativo est, eo plus reliquis insanit; at quo plus enim ingenii
dote et scientia pollet et in affirmativo est, eo plus sapere potest: {15} rationale per scientias excolere, nusquam negatum est; sed vetitum {16} obfirmare se contra vera fidei quae sunt Verbi.
[10] De his multum agitur in sensi interno Verbi imprimis prophetici, ubi agitur de Asshure et Aegypto per `Asshurem' enim significatur ratiocinatio, n. 119, 1186, et per `Aegyptum' scientia, n. 1164,
1165, 1186, 1462. De iis qui per scientifica et rationalia intrare volunt in doctrinalia fidei et Divina, ac inde insaniunt, ita apud Esaiam, Confundam Aegyptum in Aegypto, et pugnabunt vir contra
fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, et regnum contra regnum: et exhaurietur spiritus Aegypti in medio ejus, et consilium ejus absorbebo:... deficient aquae mari, et fluvius
exsiccabitur et exarescet; et recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti; calamus et ulva marcescent;... omne semen fluminis exarescet.... Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum
perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere ejus, secundum errare ebrium in vomitu suo, xix 2, 3, 5-7, 14:
apud eundem, Vae filiis refractariis,... qui abeunt ad descendendum in Aegyptum,
sed os meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti: et erit vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, xxx 1-3:
apud
eundem, Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus,... sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam non quaerunt.... Et
Jehovah extendet manum Suam, impinget auxilians, et cadet adjutus, et simul omnes illi consumuntur {17}:... et cadet Asshur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum, xxxi 1, 3, 8:
apud Jeremiam, Duo
mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continent aquas. Nonne servus Israel, si natus domus ille, quare factus
est in praedam?... Annon hoc facis tibi, deserendo te Jehovam Deum tuum, tempore cum ducit {18} te in viam? et nunc quid tibi cum via Aegypti ad bibendum aquas Shihoris, aut quid tibi cum via Asshuris
ad bibendum aquas fluvii?... O generatio, vos videte Verbum Jehovae, num desertum fui Israeli? num terra tenebrarum? quare dixerunt populus Meus, Dominabimur, non veniemus ultra ad Te?... Cur abis
strenue {19} ad mutandum viam tuam? etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Asshure, ii 13, 14, 17, 18, 31, 36:
(s)apud eundem, Audite verbum Jehovae, reliquiae Jehudae, sic dixit Jehovah
Zebaoth, Deus Israelis, Si vos ponendo posueritis facies vestras ad veniendum in Aegyptum, et veneritis ad peregrinandum ibi; et erit, gladius, a quo vos timentes vobis, ibi prehendet vos in terra
Aegypti, et fames de qua vos verentes, ibi adhaerebit vobis in {20} Aegypto, ut ibi moriamini: et erunt omnes viri, qui posuerunt facies suas ad veniendum in Aegyptum, ad peregrinandum ibi, morientur
gladio, fame (c)et peste, et non erit illis superstes aut evadens, a coram malo, quod Ego adducens super vos, xlii 15-17, seq.:(s) apud Ezechielem, Et cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego
Jehovah; propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis, in prehendendo te illum in vola, confringeris, et findes illis omnem humerum, et in innitendo vos super te, frangeris, et stare
facies eis omnes lumbos: propterea sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego adducens super te gladium, et exscindere faciam ex te hominem et bestiam, et erit terra Aegypti, in desolationem et vastitatem, et
scient quod Ego Jehovah, propterea quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, xxix 6-9, seq.:
apud Hosheam, Fuit Ephraim sicut columba stulta, {21} Aegyptum invocabant, Asshur abiverunt; cum ibunt,
expandam super eos rete Meum;... vae illis, quia divagati sunt a Me, vii 11-13:
(s)apud eundem, Ephraim pascens ventum, et persequens eurum; omni die mendacium, et vastationem multiplicat, et foedus
cum Asshure pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 2:(s) apud eundem, Israel scortatus est sub deo suo, dilexisti quaestum super omnibus areis frumenti:... revertetur Ephraim in Aegyptum, et
in Asshur immundum comedent;... quia ecce abiverunt prae devastatione, Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos desiderabile argento eorum spina possidebit, carduus in tentoriis eorum: percussus
est Ephraim, radix eorum exaruit, fructu non facient; etiam cum genuerint, et interficiam desideria ventris eorum, rejiciet eos Deus meus, quia non audiverunt Ipsum, erunt vagi inter gentes, ix 1, 3,
6, 16, 17:
apud Esaiam, Vae Asshur, virga irae Meae, et baculus is, in manu eorum, indignationis Meae,... ille non rectum cogitat {22}, et cor ejus non rectum meditatur, quia ad perdendum in corde
ejus, et exscindendum gentes non paucas, siquidem dicit, Nonne principes mei simul reges? Visitabo super fructum elationis cordis regis Asshuris,... quia dixit, In robore manus meae feci, et in sapientia
mea, quia intelligens sum, et removebo terminos populorum, thesauros eorum depraedabor, ac dejiciam, ut potens, habitatores:... propterea mittet Dominus dominorum {23} Zebaoth in pingues ejus
maciem, et loco gloriae ejus incendendo incendetur incendium ignis, x 5, 7, 8, 12, 13, 16. [11] In his omnibus locis, per `Asshurem,' ut ostensum, significatur ratiocinatio; per `Aegyptum et Pharaonem'
scientia; per `Ephraimum intellectuale; et describitur ibi et pluries alibi, quale fit rationale hominis, cum ex negativo ratiocinatur de veris fidei: simile involvit cum Rabshakeh missus a rege
Asshuris locutus contra Hierosolymam et Hizkiam regem, quod angelus Jehovae in castris regis Asshuris tunc percusserit centum et octoginta et quinque millia, de quibus apud Esaiam xxxvi et xxxvii, quibus
significatur qualis strages rationalium hominis fit, cum contra Divina ratiocinatur, utcumque homo sibi apparet quod tunc sapiens sit. [12] Ratiocinatio haec vocatur etiam passim `scortatio cum
filiis Aegypti et cum filiis Asshuris,' ut (s)apud Ezechielem, Scortata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam,... et scortata es cum filiis Asshuris,
absque ut satiata sis, xvi 26, 28; xxiii 3, 5-21;
videatur n. 2466. [13] De iis autem qui ex doctrina fidei intrant in rationalia et scientifica, et inde sapiunt; {24} apud Esaiam, In die illo erit
altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti; nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet
illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent,
xix 18-21:
{25} apud eundem, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum,... et servient Aegyptii Asshuri; in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio
in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25;
ubi de Ecclesia spirituali, cujus
spirituale est `Israel,' rationale est `Asshur,' et scientificum est `Aegyptus,' quae tria constituunt Ecclesiae illius intellectualia, quae ita succedunt, quare dicitur `in die illo erit Israel tertius
Aegypto et Asshuri,' et `benedictus populus Meus Aegyptus, opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel': [14] apud eundem, Erit in die illo clangetur in buccina magna, et venient pereuntes
in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, xxvii 13:
apud eundem, Sic dixit Jehovah, Labor Aegypti, et merces Cushi et Sabaeorum,
virorum mensurae, apud te transibunt, et tibi erunt; post te ibunt,... et ad te incurvabunt se, ad te orabunt, tantummodo in te Deus, et nullus alius praeterea Deus, xlv 14;
`Cush et Sabaei' sunt
cognitiones, n. 117, 1171: apud Zachariam, Aegyptus ascendet Hierosolymam, ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, xiv 17, 18:
apud Micham, Ego in Jehovam respicio, exspecto Deum salutis meae, audiet
me Deus meus,... dies ad aedificandum macerias tuas, dies hic,... et usque ad te venient inde ab Asshure, et urbes Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, vii 7, 11, 12:
[15] (m)apud Ezechielem, Sic
dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, xxix 13, 14:(n) apud eundem, Ecce Asshur cedrus
in Libano, pulchra ramo, et silva umbrosa, et excelsa altitudine, et inter implexa fuit ramus ejus; aquae crescere fecerunt eam,... cum fluviis suis vadens circum plantationem ejus, et aquaeductus
suos emisit ad omnes arbores agri propterea alta facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus aquis et multiplicati sunt rami ejus, et longi facti rami ejus ab aquis multis:... in ramis ejus nidificarunt
omnis avis caelorum, et si ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae; et pulchra facta est in magnitudine sua, longitudine ramorum suorum, quia fuit
radix ejus apud aquas multas: cedri non occultarunt eam in horto Dei; abietes non pares fuerunt ramis ejus,... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine ejus: pulchram feci eam in multitudine
ramorum ejus, et aemulatae sunt ei omnes arbores Eden, quae horto Dei, xxxi 39;
describitur hic Ecclesia Antiquissima quae caelestis, quale ejus rationale fuit, et sic {26} sapientia et intelligentia,
quia Ecclesia illa ex Divinis illa quae infra erant, intuebatur, ita ex ipsis bonis vera, et inde quae subjecta sunt; `Asshur' et `cedrus' est rationale: `implexa inter quae rami' sunt scientifica:
`(o)fluvii et aquae' sunt bona spiritualia, apud quae `radix': `altitudo et longitudo ramorum' (o)est extensio ejus; `hortus Dei' (o)est Ecclesia spiritualis; `arbores Eden' (o)sunt perceptiones:
inde et ex superioribus patet quale est rationale et quale scientificum hominis, cum subordinantur veris Divinis, et inserviunt illis confirmando. Quod rationalia et scientifica inserviant illis
qui et affirmativo sunt, pro mediis sapiendi, repraesentatum et significatum est per quod mandatum filiis Israelis, ut `mutuo peterent ab Aegyptii vasa auri {27}, et vasa argenti {27}, et vestes,' Exod.
iii 22; xi 2; xii 35, 36 similiter per quod passim in Verbo dicatur quod gentium bona, domos, vineas, (o)et oliveta, et plura possiderent; ut et quod ipsum aurum et argentum, quod ereptum gentibus,
sanctum fieret, ut apud Esaiam, Visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; et fiet mercatura ejus, et quaestus
meretricius ejus sanctum Jehovae, non recondetur et non reponetur, quia habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum ad satietatem, et ad tegumentum antiquum, xxiii 17, 18;
`mercatura
Tyri' pro cognitionibus, n. 1201, quae illis qui in negativo, pro `quaestu meretricio,' at illis qui in affirmativo, pro `sancto.' Simile etiam intelligitur per Domini verba, Facite vobis amicos ex
mammona injustitiae, ut quando defeceritis, suscipiant vos in aeterna habitacula:... si in injusto mammona fideles non existitis, quis verum vobis concredet? Luc. xvi 9, 11. @1 A has Sibi illam;
illam must refer to doctrina above.$ @2 i sua.$ @3 The marginal passage cum illis... ferantur on this page is marked in A for insertion here, where it seems more appropriare. The explanation of its
misplacement is clear in A.$ @4 i ipsa.$ @5 i et illud confirmare.$ @6 After scientifica.$ @7 i et.$ @8 i ita.$ @9 A had et quod Verbum sit pro utroque eorum altered to quod Verbum quod
est pro utroque eorum.$ @10 i prorsus.$ @11 hoc.$ @12 i hoc.$ @13 sicut.$ @14 patet.$ @15 i nam.$ @16 i per illas.$ @17 consumentur.$ @18 ducens.$ @19 A d strenue, i valde.$ @20
post vos.$ @21 i non cor.$ @22 cogitabit.$ @23 Jehovah is the reading now accepted, but Sch had Adonai.$ @24 i ita.$ @25 i et.$ @26 inde.$ @27 A trs. auri and argenti as in Exodus.$