266.
Quia omnis lex et omne praeceptum ex caelesti et spirituali, ut a suo vero principio, existit, sequitur quod haec quoque lex, quae est conjugiorum, ut uxor, quia ex cupiditate quae est proprii, non
ita ex ratione ut vir agit, sit sub viri prudentia.