2722.
`Plantavit lucum in Beersheba': quod significet doctrinam inde cum ejus cognitionibus et ejus quali, constat a significatione `luci,' et a significatione `Beersheba.' Quod `lucos' attinet, in Antiqua
Ecclesia fiebat cultus sanctus super montibus et in lucis; super montibus quia `montes' significabant caelestia cultus, et in lucis quia `luci' significabant spiritualia ejus; quamdiu Ecclesia illa,
nempe Antiqua, in sua simplicitate fuit, tunc cultus eorum super montibus et in lucis sanctus erat, ex causa quia caelestia quae sunt amoris et charitatis, per illa quae alta et excelsa erant ut sunt
montes et colles, repraesentabantur, et spiritualia quae inde, per fructifera et frondosa ut sunt horti et luci: sed postquam repraesentativa et significativa coeperunt fieri idololatrica, per id quod
colerent externa absque internis, cultus ille sanctas factus est profanus; et ideo interdictum quod cultum haberent super montibus et in lucis: [2] quod Antiqui cultum sanctum habuerint super montibus,
constare potest ex cap. xii Gen. de Abramo, Transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium, Bethel a mari, et Ai ab oriente, et aedificavit ibi altare; et invocavit nomen Jehovae,
vers. 8; n. 1449-1455;
et ex significatione `montis' quod sit caeleste amoris, n. 795, 796, 1430; quod etiam cultum sanctum habuerint in lucis, constat ex illis quae in hoc versu, `Plantavit
Abraham lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis,' tum a significatione `horti' quod sit intelligentia, n. 100, 108, 1588, et `arborum' quod sint perceptiones, n. 103, 2163: quod interdictum,
constat ex his quae sequuntur; apud Mosen, Non plantabis tibi lucum omnis arboris juxta altare Jehovae Dei tui, quod facies tibi; et non eriges tibi statuam, quae odit Jehovah Deus tuus,
Deut. xvi 21, 22:
apud eundum, Altaria gentium destruetis, statuas eorum confringetis, et lucos eorum diruetis, Exod. xxxiv 13;
Et quod lucos igne comburerent, Deut. xii 3;
[3] et quia Judaei et
Israelitae, apud quos ritus Antiquae Ecclesiae repraesentativus introductus est, solum in externis fuerunt, nec nisi quam idololatrae corde, quid internum, et quid vita post mortem, tum quod Messiae
regnum esset caeleste, nescientes ac scire non volentes, quoties in libero fuerunt, cultum profanum habebant super montibus et collibus, ut et in lucis et silvis, tum quoque loco montium et collium sibi
excelsa fecerunt, et loco lucorum sculptilia luci, ut constare potest (c)a pluribus locis in Verbo, ut in Libro Judicum, Filii Israelis servierunt Baalibus et lucis, iii 7:
in Libro Regum, Israel
fecit lucos, ad irritandum Jehovam, 1 Reg. xiv 15:
et alibi, Jehudah aedificavit sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. xiv 23:
alibi, Israel
aedificavit sibi excelsa in omnibus urbibus, et statuerunt statuas et lucos super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. xvii 9, 10:
et alibi, Menasheh rex Jehudae erexit
altaria Baali, et fecit lucum, sicut fecerat Ahab rex Israelis,... et posuit sculptile luci, quod fecerat, in domo Dei, 2 Reg. xxi 3, 7;
ex quo, quod etiam sculptilia luci sibi fecerint, patet; quae
quod destructa sint a Joshia rege, ibidem, Joshiah fecit educi de templo Jehovae omnia vasa facta Baali et luco, et soli et lunae, et omni exercitui caelorum, et combussit ea extra Hierosolymam, ...
et domos quas mulieres texuerunt ibi luco.... etiam succidit lucos, quos fecerat Salomo,... tum quoque lucum in Bethel, quem fecerat Jeroboam, 2 Reg. xxiii 4, 6, 7, 14, 15;
praeter quod a {1} Hizkia
rege {2} talia diruta {3} sint, ibidem, Hizkiah rex Jehudae removit excelsa, et fregit statuas, et excidit lucum, et confregit serpentem aeris, quem fecerat Moses, 2 Reg. xviii 4;
[4] quod serpens
aeris sanctus fuerit tempore Mosis, constat {4}, at cum externum coleretur, profanus factus (o)est, et {5} confractus, ex simili causa ac interdictus cultus super montibus et in lucis: haec adhuc constant
apud Prophetas; apud Esaiam, Incalescentes diis sub omni arbore frondosa; mactantes natos in fluviis sub prominentiis petrarum; etiam fluviis effudisti libamen, obtulisti munus,... super monte
alto et elato posuisti habitaculum tuum, et ibi obtulisti ad sacrificandum sacrificium, lvii 5-7:
apud eundem, In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis videbunt;
et non aspiciet ad altaria opus manuum ejus, et quod fecerunt digiti ejus non videbit, et lucos et statuas solares, xvii 7, 8:
apud Micham, Exscindam sculptilia tua, et statuas tuas e medio tui,
et non incurvabis te amplius operi manuum tuarum: et evellam lucos tuos e medio tui, et perdam urbes tuas, v 12, 13:
apud Ezechielem, Ut sint confossi in medio idolorum eorum, circum altaria eorum
ad omnem collem excelsum, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore frondosa, et sub omni quercu implexa, locum quo dederunt odorem quietis omnibus idolis suis, vi 13. [5] Exinde nunc patet
e qua origine cultus idololatricus, nempe quod objecta repraesentantia et significantia colerentur; antiquissimi qui ante diluvium, in omnibus et singulis, sicut in montibus, in collibus, in campis, in
vallibus, in hortis, lucis, silvis, in fluviis et aquis, in agris et sementibus, in arboribus omnis generis, in {6} animalibus etiam omnis generis, in luminaribus caeli, aliquid repraesentativum et
significativum regni Domini videbant, sed nusquam haerebant oculis, minus mentibus, in objectis, sed erant illis media cogitandi de caelestibus et spiritualibus quae in regno Domini; et hoc usque adeo
ut prorsus nihil esset in universa natura quod non illis inserviret pro mediis; in se etiam ita est quod omnia et singula in natura repraesentent, quod hodie est arcanum, et vix ab aliquo creditur: sed
postquam caeleste, quod est amoris in Dominum, `apud hominem' periit, tunc non amplius genus humanum in illo statu fuit quod nempe ab objectis ut mediis videret caelestia et spiritualia regni Domini;
[6] sed usque antiqui post diluvium a traditionibus et quorundam collectaneis sciebant quod illa significarentur; et quia significabant, etiam sancta habebant; inde cultus repraesentativus Ecclesiae
Antiquae, quae Ecclesia quia spiritualis, non erat in perceptione quod ita esset, sed in cognitione, nam erat in obscuro respective, n. 2715, usque tamen non colebat externa, sed per externa recordati
sunt internorum, et inde cum in repraesentativis et significativis illis erant, in sancto cultus erant; (m)potuerunt etiam, quia in spirituali amore erant, hoc est, in charitate, quam essentialem cultus
fecerunt, quare sanctum a Domino in cultum eorum influere potuit:(n) at vero cum status humani generis ita mutatus est et perversus factus, ut se removerent a bono charitatis, ita nec amplius crederent
dari regnum caeleste, aut vitam post mortem, sed quod in simili statu essent cum animalibus, praeterquam solum quod cogitarent, sicut etiam hodie, tunc cultus sanctus repraesentativus versus est
in idololatricum, et colebantur externa; inde apud plures gentiles illo tempore, etiam apud Judaeos et Israelitas cultus erat non repraesentativus, sed repraesentativorum et significativorum, hoc est,
externorum absque internis. [7] Quod `lucos' in specie attinet, erant illi apud antiquos variae significationis, et quidem secundum species arborum quae ibi; `luci ubi oleae' significabant caelestia
cultus; `luci ubi vites' significabant spiritualia (o)ejus, `luci autem ubi ficus, ubi cedri, ubi abietes, ubi populi, ubi quercus' varia quae caelestium et spiritualium erant; heic {7} lucus seu
arboretum simpliciter nominatur, et significat illa quae sunt rationalium quae adjuncta doctrinae et ejus cognitionibus; `arbores' enim in genere significant perceptiones, n. 103, 2163, sed cum praedicantur
de Ecclesia spirituali, significant cognitiones, ex causa quia spiritualis Ecclesiae homini non aliae perceptiones sunt quam quae per cognitiones e doctrina aut Verbo; hae enim fiunt fidei ejus,
ita conscientiae (o)e qua perceptio. @1 i prius.$ @2 i Judae$ @3 destructa.$ @4 A has a space here, apparently for insertion of a reference, but there is no other reference in the Word to this
worship, nor in previous nos. of AC.$ @5 i ideo.$ @6 inque.$ @7 heic, an old form of hic (= here), probably shows that it is adverbial, not demonstrative.$