2747.
Quia adulteria sunt contraria amori conjugiali, adulteri non possunt esse cum angelis in caelo, tum quia in contrariis bono et vero sunt et sic non in conjugio caelesti, tum quia de conjugio non nisi
quam spurcas ideas habent; cum modo nominatur conjugium, aut ejus idea obvenit, ilico in eorum ideis sunt lasciva, obscena, immo nefanda; (m)similiter cum de bono et vero angelis est sermo, tunc tales
cogitant contra illa;(n) omnes enim affectiones et cogitationes inde {1}, (o)quales fuerunt in mundo, remanent homini (o)post mortem. Adulteri sunt animo destruendi societates {2}, plures (o)eorum
sunt crudeles, {3} n. 824, ita {4} corde contra charitatem {5} et misericordiam, ridentes ad aliorum miserias, cuique sua auferre volunt (o)et faciunt quantum audent; oblectamentum iis es destruere amicitias
et struere inimicitias; religiosum eorum est, quod dicant agnoscere creatorem universi, et providentiam sed modo universalem, et ex fide salvationem, (c)ac quod iis non possit pejus fieri quam
aliis; sed cum explorantur quales sunt corde, quod fit in altera vita, ne illa quidem credunt, verum pro creatore universi naturam, pro universali {6} providentia nullam, de fide nihil cogitant; haec
omnia quia adulteria sunt prorsus contra bonum et verum; inde quomodo in caelum venire possint, quisque judicare potest. @1 i quae.$ @2 Qui adulteri sunt, etiam sunt animo destruendi societates,
et.$ @3 i de inferno adulterorum qui simul crudeles, videatur.$ @4 sunt ut plurimum.$ @5 amorem.$ @6 i sed.$