Arcana Coelestia (Elliott) n. 2873

Previous Number Next Number See English 

2873. Quantum distat liberum caeleste, quod est ex affectione boni et veri, a libero infernali, quod est ex affectione mali et falsi, constare potest inde quod angeli qui in caelis, dummodo cogitant de libero tali quod est ex affectione mali et falsi, seu quod idem, ex cupiditatibus amoris sui et mundi, ilico corripiantur dolore interno; et vicissim, cum spiritus mali modo cogitant de libero quod est ex affectione boni et veri, seu quod idem, ex desideriis amoris mutui, ilico in angores veniunt; et mirum, ita oppositum est unum liberum alteri ut liberum amoris sui et mundi sit spiritibus bonis infernum, et vicissim, liberum amoris in Dominum et amoris mutui sit spiritibus malis infernum: inde distincti sunt omnes in altera vita secundum libera, seu quod idem est, secundum amores et affectiones, consequenter secundum jucunda vitae, quod idem est ac secundum vitas; nam vitae non aliud sunt quam jucunda, et haec non aliud quam affectiones quae sunt amorum.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church