Arcana Coelestia (Elliott) n. 2888

Previous Number Next Number See English 

2888. Ita se habet cum vita cujusvis tam hominis quam spiritus, ut et angeli, quod illa influat solum a Domino, Qui est ipsa Vita, et se diffundat per universum caelum, etiam per infernum, ita in singulos, et hoc ordine et serie incomprehensibili; sed vita quae influit, recipitur ab unoquovis secundum ejus indolem; bonum et verum recipitur ut bonum et verum a bonis; at bonum et verum recipitur ut malum et falsum a malis, et quoque in malum et falsum apud hos venitur: se habet hoc comparative sicut lux solis, quae se diffundit in omnia objecta telluris, sed recipitur secundum cujusvis objecti qualitatem, et fit pulchri coloris in pulchris formis, et tetri coloris in tetris formis: hoc est arcanum in mundo, sed nihil notius in altera vita: ut scirem quod talis influxus esset, mihi datum est loqui cum spiritibus et {1}angelis qui apud me, et quoque sentire et percipere influxum, et hoc tam saepe ut vices determinare numero nequeam; sed scio quod fallacia auferet, nempe quod credituri, se velle ex se, et se cogitare ex se, et sic vitam habere ex se, cum tamen nihil minus. @1 i cum$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church