Arcana Coelestia (Elliott) n. 2890

Previous Number Next Number See English 

2890. Spiritus mali qui apud hominem, per quos homo communicat cum inferno, non aliter considerant eum quam ut vile mancipium, infundunt enim ei suas cupiditates et suas persuasiones, ita ducunt quocumque volunt: at angeli per quos homo communicat cum caelo, considerant eum sicut fratrem, et insinuant ei affectiones boni et veri, et sic per liberum eum ducunt, non quo volunt, sed quo beneplacet Domino: inde constare potest quale unum et quale alterum, et quod sit servum duci a diabolo, et quod sit liberum duci a Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church