Arcana Coelestia (Elliott) n. 2979

Previous Number Next Number See English 

2979. Quod `sepelivit Abraham Saram uxorem suam' significet quod reciperent verum conjunctum bono a Domino, constat a significatione `sepelire' quod sit regenerare, de qua supra n. 2916, 2917; quod regeneratus sit homo, cum receperat verum conjunctum bono a Domino, mox dicetur; a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a repraesentatione `Sarae ut uxoris' quod sit verum conjunctum bono, de qua n. 2063, 2065, 2507. [2] Cum regeneratione hominis spiritualis, ita se habet: primum instruitur is in veris quae sunt fidei, et tenetur tunc a Domino in affectione veri; bonum fidei, quod est charitas erga proximum, simul insinuatur ei, sed ita ut vix id sciat, latet enim in affectione veri, et hoc ob finem ut verum quod est fidei, conjungatur bono quod est charitatis; progressu temporis crescit affectio veri quod est fidei, et spectatur verum propter finem, nempe propter bonum, seu quod idem, propter vitam, et hoc magis et magis; sic verum insinuatur bono; quod cum fit, imbuit homo bonum vitae secundum verum quod insinuatum est, et sic {1}agit seu agere sibi videtur ex bono; ante hoc tempus illi principale fuit verum quod est fidei, sed postea fit bonum quod est vitae; [3] hoc cum factum, tunc regeneratus est homo, at regeneratus est secundum quale et quantum veri quod insinuatum bono; et cum verum et bonum unum agunt, secundum quale et quantum boni: {2}ita se habet cum omni regeneratione. Regeneratio fit ob finem ut homo possit recipi in caelum, caelum non est nisi quam conjugium veri et boni, ac boni et veri, videatur n. 2508, 2618, 2728, 2729; nisi conjugium veri et boni apud hominem formetur, non potest ille esse in conjugio caelesti, hoc est, in caelo. @1 agere I$ @2 sic$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church