3004.
GENESEOS CAPUT VIGESIMUM QUARTUM
Quod arcanissima in sensu interno lateant, quae hactenus ad nullius cognitionem pervenerunt, constare potest ab illis
quae hactenus dicta et ostensa sunt, et ab illis quae, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ostendentur. Manifestissime constare potest a sensu interno binorum nominum Domini nostri, JESUS CHRISTUS;
haec cum nominantur, pauci aliam ideam habent quam quod sint nomina propria et paene sicut nomina alius hominis, sed sanctiora; norunt quidem doctiores quod `Jesus' significet Salvatorem, et
`Christus' Unctum, et inde aliquam ideam interiorem capiunt; sed usque non sunt illa quae angeli in caelo ex nominibus illis percipiunt, sunt adhuc Diviniora, nempe per `Jesum' cum nominatur ab homine
legente Verbum, percipiunt Divinum Bonum, et per `Christum' Divinum Verum, et per utrumque Divinum conjugium boni et veri, ac veri et boni; ita omne Divinum in conjugio caelesti, quod est caelum: quid
conjugium caeleste, videatur n. 2173, 2803.