3049.
`Et omne bonum Domini in manu sua': quod significet illorum bona et vera apud illum, constat a significatione `omnis' boni Domini' quod sit et bonum et verum, nam verum in se est bonum quia a bono;
est verum forma boni, hoc est, cum bonum formatur ut intellectualiter percipiatur, tunc id vocatur verum; ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, ita quae apud illum: communia scientifica
non sunt bona in se, nec viva, sed affectio eorum {1}facit ut bona sint et vivant, tunc enim sunt propter usum; nemo afficitur aliquo scientifico seu vero nisi ob usum; usus facit illud bonum;
at qualis usus tale bonum. @1 i est quod$