3061.
`Jehovah Deus domini mei Abrahami': quod significet Ipsius Divini quod `Pater,' cum Divino Humano quod `Filius,' nempe communicationem, constat ex illis quae supra aliquoties dicta et ostensa sunt,
nempe quod `Jehovah Deus' sit Ipsum Divinum Domini, quod Pater vocatur, et quod per `Abrahamum' repraesentetur Divinum Humanum Ipsius, n. 2833, 2836: quod Jehovah in Verbo Veteris Testamenti sit Ipse
Dominus, videatur n. 1736, 1815, 2921 quod Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, et Ecclesia Antiqua quae post diluvium, per Jehovam non alium intellexerint quam Dominum, n. 1343, 1676, 1990,
2016, 3035 quod in Domino sit Trinum, Divinum Ipsum, Divinum Humanum, Divinum Sanctum procedens, et haec unum, n. 1999, 2149, 2156, 2288, 2329, 2447: quod omne trinum in Domino sit Jehovah, n. 2156,
2329 et omnia et singula in Domino sint Jehovah, n. 1902, 1921: quod Dominus sit unus cum Patre, et quod non alius per Patrem in caelo intelligatur, n. 14, 15, 1725, 1729, 1733, 1815, 2005, 2018, 2025,
2803, 3038: quod {1}Dominus sit universum caelum, quia omne ibi, quod ab Ipso omne innocentiae, pacis, amoris, charitatis, misericordiae, amoris conjugialis, omne Bonum et Verum, [quod] de Ipso Moses
et Prophetae, ita Verbum in singulis, quod Ipsum omnes ritus Ecclesiae repraesentaverint, n. 2751: quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius, n. 2628: quod Divinum Humanum Domini, a Divina Ipsius
Essentia, quae Jehovah, non modo conceptum, sed etiam natum sit, n. 2798, et quod sic Dominus quoad Humanum factus Jehovah, ac Vita a Se, n. 1603, 1737. [2] (s)Quod Dominus ab aeterno fuerit, manifeste
constat a Verbo, videatur n. 2803, tametsi natus dein in tempore; Ipse enim locutus est per Mosen et Prophetas, Ipse quoque apparuerat multis, et quod fuerit Jehovah ibi dicitur; sed arcanissimum
hoc non alicui potest revelatum esse, quam illis qui in perceptione Divina sunt, ita vix aliis quam homini Ecclesiae Antiquissimae, qui fuit caelestis, et in illa perceptione; ab illis audivi quod
Ipse Jehovah fuerit Dominus quoad Divinum Humanum, cum descendit in caelum, {2}et influxit per caelum, nam caelum refert unum hominem quoad omnia ejus membra, quare etiam vocatur Maximus Homo, n. 684,
1276, 2996, 2998, 3021; Ipsum Divinum in caelo, seu in Maximo Homine, erat Divinum Humanum, et fuit Ipse Jehovah sic indutus Humano. [3] Sed cum humanum genus tale factum est ut Ipsum Divinum indutum
ut Divinum Humanum, non amplius illud adicere posset, hoc est, cum Jehovah non [sic] amplius venire ad hominem, quia tantum se removit, tunc Jehovah, Qui est Dominus quoad (t)Divinam Essentiam, descendit,
et suscepit Humanum, per conceptionem Divinum, et per nativitatem a virgine quale alius hominis; sed hoc expulit, et per Divina media humanum natum fecit Divinum, ex Quo omne Sanctum procedit;
ita Divinum Humanum exstitit Essentia per se, quae implet universum caelum, ac facit ut salventur qui prius non salvari potuerunt; Hic nunc est Dominus, Qui quoad Divinum Humanum Solus est Homo, et
ex Quo homo habet quod sit homo, n. 49, 288, 477, 565, 1894.(s) @1 Domini$ @2 ac cum$