Arcana Coelestia (Elliott) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. Ex his quae de primo homine nunc dicta sunt, constare potest quod ex illo non hereditarium malum usque in omnes qui hodie vivunt, et, sicut false putant, quod nullum aliud hereditarium malum sit quam quod inde scaturiverit; est enim Antiquissima Ecclesia de qua ibi agitur, et vocatur 'homo'; qui dum vocatur 'Adam,' significat quod homo ex humo, seu quod homo factus a non homine, per regenerationem a Domino; haec nominis est origo, et haec nominis significatio. Sed hereditarium malum se ita habet quod unusquisque qui actuale peccatum committit, is sibi inde inducat naturam, et malum inde implantatur liberis et fit hereditarium, ita a parente unoquovis, ab ejus avo, proavo, atavo, et antecedentibus ordine, quod sic multiplicatur et crescit in ejus posteritate descendente, et remanet apud unumquemvis, atque apud unumquemvis augetur per actualia ejus peccata; nec dissipatur sic ut non noceat, quam apud eos qui a Domino regenerantur. Hoc quisque, si attenderit, scire potest ex eo quod malae parentum inclinationes visibiliter maneant in liberis, ita ut una familia, immo una generatio, ab altera inde queat dignosci.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church