Arcana Coelestia (Elliott) n. 3212

Previous Number Next Number See English 

3212. `Et consolatus est Jishakus post matrem suam': quod significet statum novum, constare potest a significatione `consolationem accipere' quod sit status novus, status enim consolationis est novus, qui quod successerit priori, significatur per `post matrem suam.' Status novus est status glorificationis Rationalis, sicut prius quoad bonum, ita nunc quoad verum; Rationale glorificatum est, cum Divinum factum quoad utrumque. [2] Quod Dominus quoad Humanum novus factus, hoc est, glorificatus, seu quod idem {1}, Divinus, nusquam aliquis capere potest, ita nec credere, qui in mundanis et corporeis amoribus est; is quid sit spirituale et caeleste, prorsus nescit, et ne quidem scire vult; at qui non in mundanis et corporeis amoribus est, is percipere illud potest, credit enim quod Dominus sit unus cum Patre, et quod ab Ipso omne sanctum procedat; proinde quod Divinus sit etiam quoad Humanum, et qui credit, suo modo percipit: [3] status glorificationis Domini capi aliquo modo potest ex statu regenerationis hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138; cum homo {2}regeneratur, tunc fit prorsus alius, ac fit novus, ideo etiam cum regeneratus est, vocatur denuo natus, (c)et e novo creatus; tunc quamvis ei similis facies et similis loquela, usque non est similis mens; mens ejus cum regeneratus, est aperta versus caelum, (c)et inibi habitat amor in Dominum et charitas erga proximum cum fide, mens est quae hominem alium et novum facit, mutatio status non potest appercipi in hominis corpore sed in ejus spiritu; est corpus modo operimentum ejus spiritus; illud cum exuitur, tunc spiritus ejus apparet, et quidem prorsus alia forma cum regeneratus est; est ei tunc forma amoris et charitatis in pulchritudine inexpressibili, n. 553, loco prioris, quae fuit forma odii et crudelitatis cum deformitate etiam inexpressibili; exinde constare potest quid sit regeneratus, seu denuo natus, aut (c)a novo creatus, quod nempe prorsus alius {3}et novus; [4] ex hacimagine aliquatenus concipi potest quid glorificatio Domini; Ipse non regeneratus est sicut homo, sed Divinus factus, et hoc ex Ipsissimo Amore Divino, factus enim est Ipse Amor Divinus; qualis tunc {4}Ipsius forma fuit, apparuit Petro, Jacobo, et Johanni, cum Ipsum videre illis datum non oculis corporis sed oculis spiritus, nempe quod `splenduerit facies Ipsius sicut sol,' Matth. xvii 2; et quod hoc esset Divinum Humanum Ipsius, constat ex voce `quae tunc e nube, dicente, Hic est Filius Meus dilectus,' ibid vers. 5; quod `Filius' sit Divinum Humanum, videatur n. 2628. @1 i est$ @2 i reformatur et$ @3 aut$ @4 ejus$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church