3474.
{1}Quidam spiritus ad me venit, non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit
studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum
in {2}alto, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in
primo caeli limine sunt; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput primum Deuteronomii de populo Judaico, quod
missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet {3}de sensu litterae, sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non
posset; hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. [2] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum
Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse, quod audiverit, viderit, et perceperit ita esse. Sed alii spiritus adhuc in
sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse sed esse phantasias, quare etiam hi subito sublati sunt, et inde mecum locuti et fassi quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt
quod ita sit, et quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis ejus mihi notus,
qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu ejus interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex
talibus sciant. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti; legebam tunc cap. iii Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu
interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non {4}spirituale pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque, quia prius non
crediderant quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare sed non permittebatur. @1 n. 3474 is almost a repetition of n. 1769 and
1770. It is also found with some differences in S.D. n. 2053-5 and 2061.$ @2 altissimo$ @3 quae in$ @4 sensus spiritualis as n. 1770.$