3480.
Ostensum etiam est quomodo immunda apud illam gentem non impediverint quin Verbi interiora, seu ejus spiritualia et caelestia, in caelo usque sisterentur; immunda enim removebantur ut non appercepta,
etiam mala in bonum vertebantur, sic ut modo externum sanctum pro plano inserviret, ita sistebantur coram angelis, absque interjectis remoris, interna Verbi; (m)inde patuit quomodo {1}populus ille interius
idololatra potuerit repraesentare {2}sancta, immo Ipsum Dominum, {3}ita quomodo Dominus in medio immunditiarum eorum {4}potuerit habitare, Lev. xvi 16; proinde Ecclesiae simile ibi habere, nam
Ecclesia mere repraesentativa est instar Ecclesiae, non est Ecclesia.(n) 2 Apud Christianos hoc ita non fieri potest quia norunt interiora {5}cultus, sed illis non credunt; ita {6}non in sancto externo
separato ab interno possunt esse; praeter apud illos qui in vita fidei sunt, per bona apud illos fit communicatio, remotis interea malis et falsis, et tunc, quod mirum, omnia et singula {7}Verbi quod
ab his legitur, coram angelis patent, et {8}hoc quoque tametsi illi non ad sensum ejus attendunt, quod mihi pluri experientia ostensum est, nam internum apud illos, quod non ita perceptibile est, pro
plano inservit. @1 populis I$ @2 caelestia$ @3 i quamvis nihil crediderunt$ @4 potuit esse$ @5 fidei$ @6 nec$ @7 in Verbo, cum$ @8 hoc tametsi homo non ad sensum ejus attendit$