Arcana Coelestia (Elliott) n. 3484

Previous Number Next Number See English 

3484. A plurima experientia instructus sum quod non sit nisi unica vita, quae est Domini, quae influit et facit ut vivat homo, immo ut vivant tam boni quam mali; illi vitae correspondent formae quae sunt substantiae, quae per influxum continuum Divinum ita vivificantur ut appareant sibi vivere ex se; haec correspondentia est organorum cum vita; sed {1}qualia organa recipientia sunt, {2}taliter vivunt; illi homines qui in amore et charitate sunt, in correspondentia sunt, nam ipsa vita recipitur ab illis adaequate; illi vero qui in contrariis amori et charitati sunt, non in correspondentia sunt quia ipsa vita non recipitur adaequate; inde talis vita existit quales sunt: hoc illustrari potest a formis naturalibus in quas influit lux solis; quales formae recipientes sunt, tales modificationes lucis {3}illis sunt; in spirituali mundo modificationes sunt spirituales, {4}ideo ibi quales formae recipientes sunt, talis est illis intelligentia et talis sapientia: (m)inde est quod spiritus boni et angeli appareant ut ipsissimae formae charitatis, at spiritus mali et infernales ut formae odii.(n) @1 sicut$ @2 ita$ @3 A o; I has illi$ @4 inde$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church