Arcana Coelestia (Elliott) n. 3489

Previous Number Next Number See English 

3489. Quod talis sit Ecclesia, non apparet coram illis qui in Ecclesia sunt, nempe quod contemnant et aversentur omnia quae sunt boni et veri, tum quod inimicitias gerant contra illa, imprimis contra Ipsum Dominum; frequentant enim templa, audiunt praedicationes, in quodam sancto sunt cum ibi, ad Sacram Cenam eunt, et inter se quandoque de illis decenter loquuntur, ita aeque mali sicut boni, etiam inter se in civili charitate seu amicitia vivunt; inde est quod coram oculis hominum non aliquis contemptus, minus aversatio, et adhuc minus inimicitia contra bona et vera fidei, ita nec contra Dominum, appareat; sed illa sunt externae formae, quibus unus alterum seducit; at internae formae hominum Ecclesiae prorsus dissimiles sunt, etiam externis {1}prorsus contrariae; internae formae sunt quae hic describuntur et quae sunt tales; hae quales sunt, {2}apparet ad vivum in caelis, angeli enim non attendunt ad alia quam ad interna, hoc est, ad fines, seu ad intentiones et voluntates, et ad cogitationes inde; hae quam dissimiles externis sunt, constare potest ex illis qui ab orbe Christiano in alteram vitam veniunt, de quibus videatur n. 2121-2126, {3}in altera enim vita solum interna sunt secundum quae {4}ibi cogitant et loquuntur, nam externa cum corpore relicta sunt; [2] ibi patet quod utcumque tales visi sunt pacifici in mundo, usque odio habuerint unus alterum, et odio habuerint omnia quae sunt fidei, {5}cumprimis Dominum, {6}nam cum solum Dominus coram illis in litera vita nominatur, sphaera non modo contemptus, sed etiam aversationis et inimicitiae contra Ipsum manifeste ab illis exspirat et circumfunditur, etiam ab illis qui secundum apparentiam sancte de Ipso {7}locuti sunt, ut et qui praedicarunt; similiter cum nominatur charitas et fides: sunt {8}tales in interna forma, quae ibi manifestatur, ut si dum in mundo vixerunt, externa illis soluta et adempta fuissent, hoc est, si non ibi timuissent vitae, (c)et timuissent leges, ac imprimis si non timuissent famae propter honores quos ambiverunt et affectaverunt, et propter opes quas concupiverunt et avide quaesiverunt, ruissent unus contra alterum ex intestino odio secundum conatus et cogitationes, et absque ulla conscientia diripuissent aliorum bona, et quoque absque ulla conscientia trucidavissent, quam maxime insontes; tales sunt Christiani hodie quoad interiora, praeter paucos quos non cognoscunt; inde patet qualis est Ecclesia. @1 apud plerosque$ @2 apparent$ @3 ibi$ @4 i illi$ @5 i et$ @6 quapropter cum modo$ @7 i in mundo$ @8 i enim$
CAPUT XXVII 1. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me. 2. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae. 3. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare inibi venationem. 4. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adhuc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior. 5. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum. 6. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo:
7. Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram JEHOVAH ante mortem meam. 8. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet. 9. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat. 10. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam. 11. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis. 12. Fortassis palpaverit me pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem. 13. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi. 14. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius. 15. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem. 16. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius. 17. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui. 18. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi? 19. Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede, et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua. 20. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit JEHOVAH DEUS tuus ad faciem meam. 21. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non. 22. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi. 23. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi, 24. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego. 25. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit. 26. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, illi mi. 27. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit JEHOVAH. 28. Et dabit tibi DEUS de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti. 29. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus. 30. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sua, et Esau frater ejus venit e venatione sua. 31. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua. 32. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau. 33. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit. 34. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi. 35. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam. 36. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem? 37. Et respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei ad servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi? 38. Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit. 39. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper. 40. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo. 41. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum. 42. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te. 43. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem. 44. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui. 45. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno? 46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth, si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae?


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church