3667.
`Deus Shaddai benedicet tibi': quod significet tentationes illius veri et boni per quas conjunctio, constat ex significatione `Dei Shaddai' quod sint tentationes, de qua sequitur; et ex significatione
`benedici' quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; quia per Jacobum (t)nunc repraesentatur bonum veri, ut supra n. 3659 ostensum, hic illud (t)bonum et verum per `tibi' intelligitur.
Quod `Deus Shaddai' significet tentationes, est inde quia antiquis temporibus insigniverunt Supremum Deum, seu Dominum, variis nominibus, et hoc secundum attributa, et secundum bona quae ab
Ipso, et quoque secundum vera, quae quod multiplicia sint, unusquisque novit; qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per omnes illas denominationes non intellexerunt nisi Unum Deum, nempe Dominum, Quem Jehovam
appellarunt: at postquam Ecclesia a bono et vero descivit, et simul a sapientia illa, tunc coeperunt tot deos colere, quot denominationes Unius Dei fuerunt, usque adeo ut unaquaevis gens, et tandem
unaquaevis familia pro suo Deo agnosceret unum ex illis; [2] inde tot dii (x)exstiterunt, qui etiam passim in Verbo {1}nominantur; simile factum in familia Terahi patris Abrahami, et quoque in ipsa
domo Abrahami; qui quod alios deos coluerit, videatur n. 1356, 2559, et quod imprimis Deum Shaddai, n. 1992; quod cultus ejus permanserit in domo illa, constat quoque ex his apud Mosen, Apparui
Abrahamo, Jischako, et Jacobo, in Deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi 3;
inde est quod dictum Abrahamo, Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer,
Gen. xvii 1;
et quod nunc ab Jischako dictum Jacobo, `Deus Shaddai benedicet tibi': quod ita sit, manifeste etiam patet (c)ab illis quae in hoc capite, quod postquam Dominus in somnio dixit
Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jischaki, vers. 13, usque Jacob dein dixerit, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit
mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, vers. 20, 21;
inde patet quod nec domus Jacobi agnoverit Jehovam,
sed quod pro suo Deo agnosceret Illum si sibi benefaceret: prorsus sicut hodie in gentilismo Christiano. [3] Quod autem (x)Deum Shaddai in specie attinet, fuerat {2}ita in Ecclesia Antiqua Dominus appellatus
respective ad tentationes, et {2}benedictiones et benefacta post tentationes, quod in Parte Altera n. 1992 ostensum; inde nunc est quod per `Deum Shaddai' in sensu interno significentur tentationes.
Quod per tentationes fiat conjunctio boni et veri, videantur quae prius de tentationibus dicta et ostensa sunt et n. (x)2819 citata. @1 i Historico$ @2 after Antiqua$ @3 ad consolationes$