Arcana Coelestia (Elliott) n. 3854

Previous Number Next Number See English 

3854. `Vidit Jehovah': quod significet praevidentiam et providentiam Domini, constat a significatione `videre,' {1}cum praedicatur de Domino, quod sit praevidentia et providentia, de qua in sequente versu, ubi de Reuben, qui a `videre' dictus est; quod Jehovah sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. [2]Quod praevidentiam et providentiam in genere attinet, est praevidentia respective ad hominem, providentia respective ad Dominum; praevidit Dominus ab aeterno quale genus humanum futurum, et quales singuli in genere humano, {2}et quod malum continue cresceret, tandem ita ut homo ex se rueret ad infernum, {2}quapropter providit Dominus non solum media per quae ab inferno flecti posset, et duci ad caelum, sed etiam ex providentia continue flectit et ducit; praevidit {3}etiam Dominus quod nusquam aliquod bonum radicari posset apud hominem nisi in libero ejus, nam quod radicatur in non libero, ad primum mali adventum et ad primum tentationis, dissipatur; hoc praevidit Dominus, et quoque quod sic homo a semet seu a suo libero, ad profundissimum infernum vellet, {3}quapropter (x)providit Dominus quod si non se duci pateretur in libero ad caelum, usque flecteretur ad infernum mitius; at si se duci pateretur in libero ad bonum, quod ad caelum; inde patet quid praevidentia et providentia, et quod quae praevidentur, ita provideantur; [3]inde constare potest quantum homo errat, qui credit quod Dominus non singularissima apud hominem praeviderit et videat, et quod non in singularissimis {5}praevideat et ducat, cum tamen ita se habet quod praevidentia et providentia Domini sit in omnium minutissimis singularissimorum apud hominem; et in tam {6}minutissimis, ut impossibile sit aliqua cogitatione comprehendere unum {7}myriadis myriadum illorum; unumquodvis enim minimum momentum vitae hominis habet seriem consequentiarum continuam in aeternum, est enim unumquodvis ut principium novum sequentium, et sic omnia et singula momenta vitae tam intellectus quam voluntatis {8}cujus; et quia Dominus ab aeterno praevidit, qualis futurus, et qualis in aeternum, constat quod providentia in singularissimis adsit, quae regit et flectit, ut dictum, ut talis sit, et hoc per continuam moderationem liberi ejus; sed de hac re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur. @1 i in supremo sensu, seu$ @2 ita$ @3 quare$ @4 enim$ @5 provideat$ @6 minimis$ @7 myriadem$ @8 before tam$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church