Arcana Coelestia (Elliott) n. 4031

Previous Number Next Number See English 

4031. `Et ad dein coire gregem non posuit': quod significet coacta, constat ex significatione `dein coire'; quod primum coire sit spontaneum, seu liberum, supra n. 4029 ostensum est; quod `dein coire' sit coactum seu non liberum, inde et quoque a nexu rerum in sensu interno patet; ut et ex eo quod hic non incalescere ut de primum coeuntibus dicatur, per `incalescere' enim significatur affectio, et ibi affectionis ardor; quodcumque non (t)est ex affectione, est ex non spontaneo seu non libero, nam omne spontaneum seu liberum est affectionis seu amoris, n. 2870; patet quoque ex derivatione vocis {1}hujus in lingua originali quod sit deficientia, cum enim deficit affectionis ardor, tunc cessat liberum, et quod tunc fit, dicitur non liberum, et tandem coactum. [2] Quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero seu ex spontaneo, proinde omnis reformatio et regeneratio, ex locis supra n. 4029 citatis, constare potest, consequenter quod in non libero, seu per coactum, nulla conjunctio ita nulla regeneratio fieri possit; quid liberum et unde liberum, videatur n. 2870-2893, ubi de libero hominis actum est: qui non novit quod nulla conjunctio veri et boni, hoc est, appropriatio, ita quod nulla regeneratio, fieri possit nisi in libero hominis, is dum ratiocinatur de Providentia Domini, de salvatione hominis, et de plurium damnatione, in meras umbras, et inde in graves errores se conjicit; putat enim quod si Dominus velit, salvare possit unumquemvis, et hoc per innumerabilia media, sicut per miracula, per mortuos qui resurgent, per revelationes immediatas, per angelos qui a malis detinebunt, et ad bonum vi forti manifesta impellent, perque status plures in quos cum inducitur homo, paenitentiam agat, et perplura alia; sed non novit quod omnia haec media coacta sint, et quod per illa homo reformari nequeat, nam quicquid cogit hominem, hoc non indit ei aliquam affectionem, et si tale sit ut indat, alligat se affectioni mali; apparet enim sicut aliquod sanctum infundat, etiam infundit, sed usque cum (t)status mutatur, ad affectiones suas priores, nempe mala et falsa, redit, et tunc sanctum illud se conjungit cum malis et falsis et fit profanum, quod tale est ut inducat in infernum omnium gravissimum; agnoscit enim primum et credit, et quoque sancto afficitur, et dein negat, immo aversatur; quod qui {2}semel agnoscunt corde et dein negant, sint qui profanant, non autem qui non agnoverunt corde, videatur n. 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3898;
inde hodie manifesta miracula non fiunt, sed miracula non manifesta, seu inconspicua, quae talia sunt ut sanctum non infundant, nec demunt homini liberum; et inde mortui non resurgunt, et per revelationes immediatas, et per angelos homo a malis detinetur, et ad bonum vi forti manifesta fertur; [4] est liberum hominis in quod Dominus operatur, et per quod illum flectit; omne enim liberum est amoris {3}seu affectionis ejus, proinde voluntatis ejus, n. 3158; si non recipit bonum et verum in libero, non potest appropriari ei, seu fieri ejus; id enim ad quod cogitur{4}, non est ejus, sed est illius qui cogit, nam non facit (c)ex se, tametsi fit per se; apparet quandoque quasi homo ad bonum cogatur, sicut in tentationibus {5}et pugnis spiritualibus, sed quod tunc ei fortius liberum sit quam extra illas, videatur n. 1937, 1947, 2881;
(m)apparet etiam quasi homo ad bonum cogatur, cum semet ad illud cogit, sed aliud est semet cogere, et aliud est cogi, qui semet cogit, est ex libero quod est intus, at cogi est ex non libero(n):
quia ita est, constare potest in quas umbras et inde in quos errores se conjicere possunt, qui ratiocinantur de Providentia Domini, deque salvatione hominis, ac de plurium damnatione, et non norunt quod liberum sit per quod Dominus operatur, et {6}nullatenus per coactum; quia coactum in rebus sancti nisi recipitur a libero, {7}periculosum est. @1 illius$ @2 simul I$ @3 i ejus$ @4 i homo$ @5 seu$ @6 i quod$ @7 quod intus$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church