4219.
Ut sciatur in genere quomodo se habet cum Maximo Homine tenendum quod universum caelum sit Maximus Homo, et quod caelum Maximus Homo nominatur, quia correspondet Divino Humano Domini solus enim Homo
est Dominus, et quantum angelus et spiritus, tum quantum homo qui in terris, ab Ipso habet {1}, tantum etiam sunt homines; non credat aliquis quod homo sit homo ex eo quod facies ei humana sit
et corpus ei humanum, et quod ei cerebrum et quoque viscera et membra; haec sunt communia cum animalibus brutis, quare etiam haec sunt quae moriuntur et fiunt cadaver; sed homo est homo, quod cogitare
et velle possit sicut homo, ita recipere illa quae sunt Divina, hoc est, quae sunt Domini; per haec homo se distinguit a bestiis et feris; et quoque homo `fit talis' homo in altera vita, qualiter
illa in vita corporis {2} per receptionem ei appropriata sunt. @1 before tum$ @2 i sui$ 3 ita